monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 19 <<<     >>> § 21

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 20

1 Daniel, uir desideriorum, trium ebdomadum ieiunio leones quoque docuit ieiunare.
2 missus in lacum in adamantis rigorem abstinentiae soliditate membra duratus non patuit uulneri.
3 sic eum constrinxerant ieiunia, ut in eius corpore ferarum morsibus locus esse non posset.
4 clausa tenebant leones ora, quae abstinentiae propheticae sanctitas comprimebat, ut ea ferae aperire non possent meriti quibusdam uinculis alligata.
Ambrosius HOME

bnf1732.214