1 | Legimus etiam quod patrem Loth inebriauerint filiae in eo monte, ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant et habitabant in spelunca. |
2 | conuenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus. |
3 | solitudo, locus ferarum magis latibulis quam humanis aptior domiciliis. |
4 | fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior. |