Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 9
1 | gula ergo nudos facit, ieiunia operiunt et exutos. |
2 | unde dominus ait: operui in ieiunio animam meam. |
3 | bonum operimentum quod et animam tegit, ne a temptatore deprehendatur, ne a temptatore nudetur. |
4 | bonum uelamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. |
5 | tegit gratia, dum remittit et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat uitium et maesto abscondit affectu atque extenuat paenitendo. |
6 | etenim ieiunium et elimosyna a peccato liberant. |
7 | opertus erat Adam uirtutum uelamine priusquam praeuaricaretur. |
8 | sed tamquam exutus praeuaricatione uidit esse se nudum, quia indumentum quod habebat amiserat. |
9 | in diebus enim ieiuniorum uestrorum orietur inquit tibi matutinum lumen tuum et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et circumdabit te maiestas domini. |
10 | bonum uestimentum lux. |
11 | scriptum est enim: circumdatus luce sicut uestimento. |
12 | bonum uestimentum, quando circumdat dominus et operit ieiunantes. |