Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 8
1 | Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis. |
2 | inridens utique deus, non adprobans dicit, hoc est: putabas te similem fore nostri? quia uoluisti esse quod non eras, destitisti esse quod eras. |
3 | itaque, dum supra te esse adfectas, infra te esse coepisti. |
4 | denique uestiuit eum tunica pellicia prius et sic ait: ecce Adam, quasi dicat: ecce amictus tuus, ecce dignum indumentum tuum, hic te uestitus decet. |
5 | qui diuina affectant tali digni habentur ornatu. |
6 | ecce quo te tua culpa deduxit, ecce nunc in hac tunica pellicia tamquam unus ex nobis aperuisti oculos. |
7 | circumspice diligenter: nudum te aspicis, quem uestitum putabas. |