Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 7
1 | plantauit dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari et custodire eum et, uti sciamus non esse nouellum ieiunium, primum illic legem constituit de ieiunio; sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare. |
2 | prima poena de ieiunii praeuaricatione dicente mandato dei: de ligno quod est scientiae boni et mali non edetis; qua die autem manducaueritis ex eo morte moriemini. |
3 | eo usque autem nemo praeuaricari nouerat, ut adhuc orta non esset quae prima est praeuaricata indictum abstinentiae. |
4 | lex a domino deo, praeuaricatio legis a diabolo: culpa per cibum, latebra post cibum: cognitio infirmitatis in cibo, uirtus firmitatis in ieiunio. |
5 | denique quamdiu interdictis abstinuerunt, nesciebant esse se nudos : posteaquam manducauerunt de interdicta arbore, nudatos se esse cognouerunt. |
6 | merito ergo mulier, ubi culpae agnouit auctorem, interrogata: serpens persuasit mihi, et manducaui. |
7 | serpens gulam suadet, dominus ieiunare decernit. |
8 | denique ipse ait: ieiunate et orate, ne intretis in temptationem. |
9 | itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum reuocauit errantem. |
10 | , |