Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 6
1 | Itaque ne terrenum quis aut nouellum putet esse ieiunium, primus usus mundi a ieiunio coepit, quando lux clara resplenduit. |
2 | secundus dies ieiunio, quando caeli factum est firmamentum. |
3 | tertio die terra pabulum germinauit, natura obsequium praebuit: ieiunium tamen caelestis disciplina seruabat. |
4 | quarto die luminaria facta sunt solis et lunae: et adhuc ieiunium. |
5 | quinto produxerunt aquae repentia animarum uiuarum et uolatilia super terram secundum firmamentum caeli, et uidit deus quia bona sunt. |
6 | et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et replete aquas, quae sunt in mari, et uolatilia multiplicentur super terram: et adhuc ieiunium. |
7 | denique 'benedixit ea' scriptum est 'et dixit: crescite,' non dixit: edite et manducate. |
8 | sexto die bestiae sunt creatae et cum bestiis orta edendi potestas est et usus escarum. |
9 | ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi, ibi coepit sua incrementa nescire, ibi coeperunt diuina circa eum opera feriari. |
10 | quo indicio declaratum est quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri. |
11 | nemo delictum sciebat, nemo poenam timebat, nemo nouerat mortem. |