Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 4
1 | Quid est enim ieiunium nisi substantia et imago caelestis ? ieiunium refectio animae, cibus mentis est, ieiunium uita est angelorum, ieiunium culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis. |
2 | hoc ad deum gradu citius peruenitur, hoc gradu Helias ascendit ante quam curru, hanc hereditatem sobrietatis abstemiae ad caelum abiens discipulo dereliquit, in hac uirtute et spiritu Heliae uenit Iohannes. |
3 | denique in deserto et ille uacabat ieiuniis; esca autem eius erat locustae et mei siluestre. |
4 | et ideo qui uitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est. |
5 | de ipso legimus: etiam plus quam propheta. |
6 | hic est, de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te. |
7 | quis humana uirtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere aerios currus nisi qui naturam humani corporis incorruptibilis ieiunii uirtute mutasset? |