monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Fide, 5, XVII. <<<     >>> XIX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XVIII.

220 Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut iam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit [Marc. XIII, 32], solemnem eius in discipulos charitatem etiam in hoc loco et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse iam cognitum. Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia iudicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare.
221 Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines [Luc. II, 52], qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante crucem dixit. Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non plene adhuc scisse omnia crederetur; [Omnes edit. ac mss. aliquot. Non est vestrum scire: caeteri mss., non enim est nostrum scire. Multo concinnius; est quippe ratio superioris illius, nostrum informat, affectum, ut quasi, etc. Illam porro quorumdam opinionem qua Christum tempore suae missionis secundum naturam humanam de facto nonnulla ignorasse, ac vere scientia profecisse affirmabant, ut in fide quodammodo periculosam, sibi non probari declarat Ambrosius. Quapropter qui eamdem vulgo sequuntur heterodoxi, quin sanctum Doctorem hac parte contrarium habeant, negare non possunt. Neque vero timendum fuerit, ne illa dissimulatio quam admittit, videatur coniuncta mendacio. Etenim praeterquam quod attemperabat se iis quos alloquebatur, quibus debita non erat ista cognitio; ipsemet ut homo loquebatur, id est, ut praeditus anima rationali, cui naturaliter minime competebat futura cognoscere, licet eadem ex Verbi unione non ignoraret. Quo sensu etiam interpretari possis Athan. Orat. 4 cont. Arian., Hilar. lib. IX de Trinit., Basil. epist. 391, et Gregor. Nazian. Orat. 36, et alios.] non enim est nostrum scire quae futura sunt. Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis [Coloss. II, 9]? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris [Matth. IX, 4]? Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Iesus autem norat cogitationes eorum [Luc. VI, 8]?
222 Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum [Luc. XX, 13]; quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret. Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum maiestatis suae auctoritate sanabat [Luc. VI, 19].
223 Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis.
224 Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut iam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri. Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet [Ioan. XVI, 15]? Nam et omnia a Patre iure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae maiestatis expressit.
225 Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]. Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo [Philip. II, 6]. Scriptum est quod propterea volebant illum Iudaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo [Ioan. V, 18]. Scriptum est: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Unum legunt, multa non legunt. Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem.
226 Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione diiudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit [Psal. CXXX, 1]. Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur iudicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, Potestates? Sed famulantur et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant. Quis igitur iudicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non iudicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater [Matth. XI, 27]. Novit, inquit, non iudicat. Aliud est nosse, aliud iudicare. Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit.
227 Sed dicis quia minorem se dixit [Ioan. XIV, 28]: dixit et lapidem. Plus dicis, et impie calumniaris: minus dico, et pic astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ambrosius > 18