monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 17
Ambrosius, De Fide, 5, XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XVII.

209 Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit [Luc. XIX, 43]. Si quaeramus, non ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae. Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri iudicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat. Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time [Rom. XI, 20].
210 Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat iudicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut iustus esset remissior, aut peccator securior. Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest [Vet. edit., adulterandi cupiditatem desinere; Rom., . . . relinquere: mss. vero ut in contextu.] ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est.
211 Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est [Matth. XXIV, 44]. Namque miles nisi bellum in manibus esse cognoscat, praetendere non novit in castris.
212 Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]. Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; iam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum.
213 Quod et Apostolus secutus: De temporibus autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus [I Thess. V, 1]. Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat. Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cuius nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est.
214 Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit [Marc. XIII, 32]? Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam [Gen. XVIII, 21]? Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum [Gen. XI, 5]? Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum [Psal. LII, 3]; quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita?
215 Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur [Luc. XX, 13]. Secundum Matthaeum, autem, et secundum Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum [Matt. XXI, 37] [Marc. XII, 6]. In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam.
216 Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum. Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur? Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est [Matth. XXVII, 29 et seq.]; multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est. Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur [Tit. I, 2]. Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia [Dan. XIII, 42]? Aut quid non potuit, qui omnia potest?
217 Tamen si aut ignoravit, aut non potuit (facilius enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia [Omnes edit. et pauci mss., ex hoc ipso quod unius substantiae est Filius cum Patre, sic quemadmodum, etc.; reliqui mss. nobiscum faciunt. Et recte quidem; non enim supponebant adversarii Filium cum Patre unius esse substantiae, ut hinc adversus eos argueret Filium perinde ac Patrem aut non omnia novisse, aut non omnia potuisse: sed e converso exinde quod illi eumdem scientiae ac potentiae defectum in Patre admittebant, quem contendebant esse in Filio, hinc sequi affirmat unam ac eamdem utrique inesse substantiam.] ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest. Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis.
218 Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse. Iam ergo non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si [Quaedam edit., contrario promissus lusus.] contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit.
219 Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit. Et in hoc ergo unitas divinitatis, [Mss. duo, et unitas dispensationis; unus disputationis.] et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 17