monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Fide, 5, XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XVI.

189 [Alias cap. VII.] Unde exsecrabiles eos qui ista commemorant, et a Spiritu sancto esse damnatos scire debemus. Quos enim alios, nisi specialiter Arianos Propheta condemnat, qui dicunt quod Dei Filius nesciat tempora et annos? Non enim est aliquid quod ignoret Deus: est autem Deus Christus, et altissimus Christus; ipse est enim super omnia Deus.
190 Videte quemadmodum sanctus David huiuscemodi homines qui Dei Filio scientiam derogent, perhorrescat; sic enim habes: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo obtinuit eos superbia eorum; cooperti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, pertransierunt in dispositionem cordis [Psal. LXXII, 5 et seq.]. Utique eos condemnat qui ex dispositione cordis aestimanda quae divina sunt, arbitrantur: nam Deus nec dispositioni est [Mss. nonnulli, subiectus, nec cordi.] subiectus, nec ordini; quando etiam ipsa quae sunt in usu hominum, et [Ita vet. edit. ac plures mss.; at Rom. edit. cum aliis, successione fruuntur humana.] successione generis humani, non semper aliqua solemnis dispositione rationis, sed plerumque secretis latentibusque decursa mysteriis, evenire cernamus.
191 Cogitaverunt, inquit, et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in Excelsum locuti sunt, posuerunt in coelum os suum [Ibid., 8]. Videmus itaque quod impii sacrilegii reos damnet, qui ex similitudine humanae naturae, dispositionem sibi arrogent coelestis arcani.
192 Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia omnis in Altissimo [Ibid., 11]? Nonne haec quotidie perstrepunt Ariani, scientiam omnem in Christo esse non posse? Quia ipse, inquiunt, diei et horae se professus est esse ignarum. Nonne dicunt: Quomodo scivit, qui eum non potuisse scire commemorant, [Quaedam edit., nisi quae didicerit.] nisi quae audierit, et viderit: et ea quae spectant ad divinae unitatem naturae ad infirmitatem sacrilega interpretatione derivant?
193 Scriptum est, inquiunt: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nec Filius, nisi solus Pater [Marc. XIII, 32]. Primum [Hilarius cap. 26 in Matth. De fine, inquit, temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens nemini esse cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum. At licet ita disserat in Matthaeum, hinc tamen minime probatur eum haec verba, nec Filius, legisse apud eumdem evangelistam, cum ita ratiocinari potuerit ex aliis istis, nisi solus Pater; vel certe alludere ad locum Marci, ubi exhibentur. Verumtamen nec apud hunc eadem legisse videtur Ambrosius; alioqui enim haereticis expedita fuisset responsio haec ipsa in Marci Evangelio exstare. Hieronymus quoque idem quodammodo indicat in eumdem vers. 36 cap. XXIV Matth. cum ex eo quod memorata verba non reperiantur in Graecis et maxime in Adamantii et Pierii exemplaribus, argumentum elicit adversus Arium atque Eunomium: quibus utique ut huius rationis vim eliderent, sufficiebat, si apud Marcum eadem habebantur. Quod autem Erasmus in eumdem Matthaei locum autumat has ipsas voces e textu Matthaei sublatas fuisse, cum a Marco eiusdem Matthaei breviatore referantur; is merito reprehenditur a Grotio in eum locum, easdem potius ex Marco in Matthaeum a librariis translatas affirmante. Sed ipsum consulere lectori licet.] veteres non habent codices Graeci quia nec Filius scit: sed non mirum si et hoc falsarunt, qui Scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adiectum, proditur, dum ad interpretationem tanti sacrilegii derivatur.
194 Pone tamen ab evangelistis scriptum. Medium utique nomen est Filii: nam et Filius hominis dicitur; ut secundum [Rom. edit. sola, imprudentiae assumptionem nostrae.] imprudentiam assumptionis nostrae diem futuri iudicii nescisse videatur. Quomodo enim nesciret diem Dei Filius, cum in ipso sint thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi [Coloss. II, 3]?
195 Quaero autem utrum ex substantia, an ex accidenti habuerit scientiam; omnis enim scientia aut ex natura, aut ex disciplina est: ex natura suppetit, ut equo currere, pisci natare; haec enim faciunt antequam discant: ex disciplina rursus suppetit natare homini; nam nisi didicerit, scire non poterit. Cum ergo mutis animantibus suppetat ex natura facere et scire quae non didicerint, quid censes de Dei Filio, utrum ex institutione, an ex natura habeat scientiam? Si ex institutione: ergo non est natus sapientia, et ex processu coepit esse perfectus, nec erat semper. Quod si naturalem scientiam habet, utique perfectus in principio erat, perfectus ex Patre processit; et ideo praescientia non eguit futurorum.
196 Non ergo nescivit diem; neque enim sapientiae Dei est ex parte scire, et ex parte nescire. Nam quomodo potest nescire partem, qui fecit omnia; cum minus sit scire, quam facere? Multa enim scimus, quae facere non possumus: nec eodem modo omnes scimus, sed ex parte cognoscimus. Novit enim ventorum vim, stellarumque cursus aliter rusticus, aliter civitatis incola, aliter gubernator. Etsi non omnes norunt omnia, tamen nosse dicuntur: solus autem plene novit ille, qui fecit omnia. Novit gubernator quota vigilia procedat [Arcturus, qui et Bootes et Arctophylax vocatur, constellatio septentrionalis, primum atque ultimum nomen hinc adeptus est, quod retro et quasi ad caudam Ursae positus sit, quemadmodum etiam Bootes dicitur quod sequi ac regere plaustrum coeleste videatur. Orion a multitudine aquarum nomen obtinuit, quod oriatur hiemali tempore, et pluvias tempestatesque ciere existimetur. Postremo Vergiliae a Latinis idcirco, quod vere ortum suum habeant, fuerunt nominatae; sicut et a Graecis Pleiades, quod plures simul appareant; unde Ambrosius noster nominat colligationes, sive, ut in mss. quibusdam legitur, collegiationes Vergiliarum.] Arcturus, quales ortus exploret Orionis; non tamen [Pauci mss., collegiationes Vergiliarum.] colligationes Vergiliarum, caeterarumque stellarum aut numerum novit, aut nomina, sicut ille, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocat [Ps. CXLVI, 4]: quem utique non fallit operis sui virtus.
197 Quomodo enim vultis haec fecisse Dei Filium? Numquid quasi [Annulum signatorium intellige, qui expressam sui in ceris relinquit imaginem.] annulum, qui non sentit quod exprimit? Sed omnia [Mss. aliquot, in sapientia perfecit, id est, etc.] in sapientia Pater fecit [Psal. CIII, 24], id est, omnia per Filium fecit, qui est virtus Dei et sapientia [I Cor. I, 24]: sapientiae autem id convenit, ut suorum operum et virtutes norit et causas. Et ideo non potuit creator omnium ignorare quod fecit, nescire quod ipse donavit: novit ergo diem quem fecit.
198 Sed dicis, quia praesentem novit, nescit futurum. Licet inepta sit propositio, tamen ut de Scripturis satisfaciam tibi, disce quia non solum praeterita fecit, sed etiam quae futura sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae adventura sunt [Esai. XLV, 11]. Et alibi ait Scriptura: Per quem et facta sunt saecula, splendor est gloriae, et character substantiae eius [Hebr. I, 2, 3]. Saecula enim et praeterita et praesentia et futura sunt. Quomodo ergo facta sunt quae futura sunt; nisi quia operatoria virtus et scientia comprehendit numerum omnium saeculorum? Sicut enim vocat quae non sunt, tamquam quae sunt [Rom. IV, 17]: sic et fecit quae futura sunt, tamquam quae sint; [Colb. unus, non quia contigerit ut iam sint, sed quia; minime male.] quia non contingit ut non sint, sed necessario sunt futura, quae esse praecepit. Ergo qui fecit quae futura sunt, eo genere quo sunt futura cognovit.
199 Si hoc de saeculis, multo magis de iudicii credendum est die; eo quod cognitionem eius habeat Dei Filius tamquam a se iam factae; quia scriptum est: Dispositione tua [Rom. edit. sola, permanet dies. Nec solum permanet, sed etiam permanebit (dixit autem: Permanet, quia prophetis etiam futura praesto sunt in spiritu) ut eius, etc. Sed manifestum est huiusmodi interpolatione Ambrosianum corrumpi sententiam, ac S. Doctorem scripsisse, permanebit dies; quamvis ipsemet in psal. CXVIII communem secutus fuerit lectionem.] permanebit dies [Psal. CXVIII, 91]. Nec solum permanet dixit, sed etiam permanebit; ut eius dispositione quae ventura sunt, gubernentur. Quae disposuit ergo, non novit? Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat [Psal. XCIII, 9]?
200 Videamus tamen ne quid forte magnum sit, quod creatorem suum potuerit praeterire; et tamen eligant utrum quasi magnum aliquid et praestantius putent esse quam caetera: an quasi minimum atque abiectum? Si minimum atque abiectum, non est iniuria, ut nostro usu loquar, vilia et exigua nescire; nam cum potentiae sit scire quae maxima sunt, despexisse magis videtur degeneris operis vilitatem. Fastidio igitur absolutus est, non potestate fraudatus.
201 Quod si magnum et summum arbitrantur scire iudicii diem, dicant quid Deo Patre maius aut melius sit. Patrem igitur Deum novit, ut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]. Patrem, inquam, novit et diem nescit? Sic ergo creditis quia Patrem revelat, et diem non potest revelare?
202 Deinde quia gradus quosdam facitis; ut Patrem Filio, Filium Spiritui praeferatis; dicite mihi utrum Spiritus sanctus noverit iudicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco. Negatis profecto. Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei [I Cor. II, 10]. Utique quia alta Dei scrutatur, cum Deus noverit iudicii diem, etiam Spiritus novit. Novit enim omnia quae Deus novit, sicut Apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei [Ibid., 11]. Videte igitur, [Ita mss. plures ac probatiores: alii vero et cum eis Gill. ac Rom. edit., ne negando . . . . et Patrem scire. Quae Dei sunt . . . . . Dei non sunt. Confitendo igitur quae Spiritus . . . . Spiritum Filio praefertis. Minus concinne. Porro apud Amerb. et Eras. lacuna est ab initio huius num. usque ad locum de quo agimus.] ne aut negando Spiritum sanctum scire, negetis et Patrem scire; quia quae Dei sunt, cognovit et Dei Spiritus: quae autem non cognovit Spiritus Dei, utique Dei non sunt: aut confitendo quia Spiritus Dei novit, quod negatis Filium scire, contra vestram assertionem Spiritum Filio praeferatis. Verum non solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio.
203 Nunc consideremus quibus modis scientia colligatur, et ostendamus ipsum Filium demonstrasse quod et diem sciret. Quod enim scimus, aut tempore, aut loco, aut signis, aut personis declaramus, aut ordine. Quomodo igitur nescivit iudicii diem, qui et horam iudicii, et locum, et signa expressit et causas.
204 Denique sic habes: In illa hora qui fuerit in tecto, non descendat tollere vasa de domo sua; et qui in agro, similiter non redeat retro [Luc. XVII, 31]. Eousque igitur futurorum norat periculorum eventus, ut etiam praesidia periclitantibus demonstraret.
205 An poterat Dominus diem ignorare, qui ipse de se dixit quia Filius hominis [Ne cui videatur obscurum quod Ambrosius diem iudicii Christo cognitum fuisse exinde probet, quia Dominus est etiam sabbati; advertendum hanc mentem esse Doctoris nostri, Christum scilicet ea quorum fuerit ipse Dominus, ignorare haud quaquam posse: eum autem diei iudicii dominum esse ex eo doceri, quod sit Dominus etiam sabbati, qui dies et aliorum omnium praestantissimus, et resurrectionis, ut idem Ambrosius saepius tradit, figura est. Quae vero de destruendis Hierosolymis subiiciuntur, spiritualiter intelligenda noscas e lib. X in Lucam, num. 15 et sequentibus.] Dominus est sabbati [Matth. XII, 8]?
206 Locum quoque etiam alibi designavit, cum sibi structuras templi ostendentibus discipulis, diceret: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur [Matth. XXIV, 2].
207 De signo quoque interrogatus ab Apostolis respondit: Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum Christus [Luc. XXI, 8]; et infra: Terrae motus, inquit, magni erunt per loca singula, et fames, et pestilentia, terroresque de coelo, et signa magna erunt [Ibid., 11]. Itaque et personas expressit et signa.
208 Quo autem modo, vel circumdaturos exercitus Ierusalem dicat, vel implenda tempora gentium, et quo ordine, Evangelicae utique lectionis attestatione reseratur. Scivit ergo omnia.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 16