monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Fide, 5, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XV.

183 Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem iniuriosae subiectionis excludit: evacuatio potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subiectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem. Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subiecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine eius omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subiecti. Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?
184 Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subiecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subiecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Iesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subiicere sibi omnia [Phil. III, 20, 21]. Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subiicere, secundum operationem utique divinitatis.
185 Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subiecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius [Ephes. V, 20, 21]. Secundum carnem igitur ei omnia subiecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subiectionem.
186 [Nonnulli mss., Domini iure plerique.] Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subiecta erit anima mea [Psal. LXI, 1]? animam dixit, non divinitatem; animam, non maiestatem. Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adiicietis super hominem [Ibid., 3]? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem [Ioan. VIII, 40]? Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant [Ps. LXI, 4]. Iudaei enim, reportante Iuda pretium, recipere noluerunt [Matth. XXVII, 6], currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt.
187 Haec est pia subiectionis interpretatio. Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subiectus in nobis. Quaerimus qua causa? Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Iesu [Rom. VIII, 38, 39]. Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse.
188 Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Iesu [Ibid., 35]. Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Iesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem. Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat iustitiam, praetereat sapientiam.
Ambrosius HOME

csg95.211