monumenta.ch > Ambrosius > 42 > 14
Ambrosius, De Fide, 5, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XIV.

171 Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subiectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subiecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subiecta [Hebr. II, 8]. Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Iesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione. Quid igitur impedit quin etiam subiectionem in carnis susceptione significet, per quam subiiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subiectus?
172 Consideremus itaque eius subiectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat [Luc. XXII, 42]. Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subiectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem [Phil. II, 8]: subiectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subiectio. Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est.
173 Vide quam non timeam eorum propositiones. Illi obiiciunt subiiciendum Patri Deo, ego lego Mariae subditum matri; quia scriptum est de Ioseph et Maria: Et erat subditus illis [Luc. II, 51]. Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subiecta divinitas.
174 Non igitur praeiudicet quia subiectus dicitur, cui non praeiudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur. Qui cum moreretur, vivebat; cum subiiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subiectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum maiestatis declarabat aeternae. Erat sub iudice, et ad dexteram Dei solium sibi iudex perpetuus vindicabat. Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli [Matth. XXVI, 64]. Vapulabat a Iudaeis, imperabat angelis: natus ex Maria sub Lege erat, ante Abraham supra Legem erat [Galat. IV, 4]. In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli [Matth. XXVII, 51]. Cuius igitur passionem elementa videre timuerunt, huius generationem videre potuerunt? Et in quo subiectionem corporis non tulerunt, in eo subiectionem naturae venerabilis sustinebunt?
175 Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subiectus. Et ideo non erit in eo subiectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subiectus. Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subiectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; ut, subiectis carnis illecebris, [Omnes edit. cum uno alterove mss., non cupiditas dominetur cordi; alii mss. multo plures ac probatiores, ut in textu.] non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad eius imaginem, similitudinemque vivamus.
176 Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo iuxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem huius terreni, portemus et imaginem huius coelestis [I Cor. XV, 49]. Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium [Coloss. III, 8]; et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem eius, qui creavit eum [Ibid., 9, 10].
177 Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Iudaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus [Coloss. III, 11]. Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus [I Cor. XV, 28], et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur. Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur [I Cor. XII, 6], non utique in divinitatis maiestate subiectus est, sed in nobis. Quomodo autem subiectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subiecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant.
178 Quod si quaesieris quemadmodum sit subiectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 36 et seq.]. Infirmum audis, et non moveris: subiectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subiectus, in quo peccatum atque maledictum pro nobis factus est.
179 Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subiectus in nobis, non in natura subiectus aeterna, neque in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno [Galat. III, 13]. Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subiectus quoque, quia subiectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei maiestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae [II Petr. I, 4]. Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subiectio: sed sicut in illo per carnem illam, quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit [Ephes. II, 6], utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subiectus in nobis.
180 Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus (Cap. 5 et seq.), quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis [Ita mss. magno consensu: edit. vero, non debeatur, cum scilicet etiam, etc.] debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur? Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis?
181 Scriptum est, [Omnes edit., inquiunt, quod cum mortui essetis peccatis, convivificavit vos; omnes mss., inquies, quia, etc.] inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Iesu [Ephes. II, 5, 6]. Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae [Ephes. V, 23], in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur.
182 Sicut nos ergo in illo sedemus [Vet. edit., per corporeae commune naturae: Rom., . . . . . communionem naturae; mss. aliquot, per corpus commune naturae; reliqui nobiscum faciunt.] per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subiectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Iudaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, iustitia, pax, charitas, resurrectio. Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus [I Cor. XV, 28].
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 42 > 14