monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Fide, 5, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XIII.

154 [Alias cap. VI.] Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et ius est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subiectus est Dei Filius. Subiectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus.
155 Quomodo enim subiectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare.
156 An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subiecisti sub pedibus eius [Psal. VIII, 8]? Sed non Christus sibi ipse subiectus est.
157 An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subiectae sint [Ephes. V, 22]; et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subiectione [I Tim. II, 11]? Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare.
158 An quemadmodum Petrus dixit: Subiecti estote omni [Sic omnes edit.; at e contrario mss. prope ad unum, omni humanae ordinationi.] humanae creaturae [I Petr. II, 13]? Nec sic utique Christus.
159 Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subiecti invicem in timore Christi [Ephes. V, 21]? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subiectus est Filius, quia unus est Christus. Quorum verborum vim considerate, quia Patri subiecti sumus, dum etiam Christum veremur.
160 Quomodo ergo subiectum intelligimus? Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, [Nonnulli mss., obreptione praescriptum.] aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium [I Cor. XV, 19, 20]? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio.
161 Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: Omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 20-28]. Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subiecta [Hebr. II, 8]. Accepimus Apostolicae seriem lectionis.
162 Quomodo igitur subiectum dicimus? Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem [Quidam mss., subiectio, ut resolvatur in Patrem Deus. Verbum ergo; nonnulli etiam, . . . in Patre. Deus ergo Verbum: commodius alii, et omnes edit. ut in textu. Caeterum quae hic referuntur de Sabelliana refusione Verbi in Patrem non absurdam viam nobis suppeditant Epiphanii atque Augustini inter se concillandorum. Diximus enim supra lib. II, cap. 9, priorem ab alio reprehensum fuisse, quod a Sabellianis Patrem negari passum asseverarit, cum scilicet Patrem, Filium ac Spiritum sanctum in unam personam isti confunderent. Attamen credibile est illos, quod saepe usu venit cunctis haereticis, in opinione responsisque suis titubasse; atque ut Patri passianorum eluerent appellationem, aliquando professos Verbum quidem ante incarnationem cum Patre idem exstitisse, per incarnationem vero emanasse ex Patre, in quem consummata demum passione fuerit resolutum. Id sane non solum cum hoc Ambrosiano loco, sed etiam cum alio lib. II, de Spiritu sancto cap. 7, pulchre concinit; potuitque fieri, ut Augustinus, cum argueret Epiphanium, ad hanc Sabellianorum forte paucorum obscurtiorumque cavillationem animum non adverteret.] subiectio, ut in Patrem Filius refundatur. Si ergo ea erit Verbi subiectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subiecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subiectio. Alia sunt enim quae subiiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subiectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.
163 Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subiectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit illi [I Cor. XV, 28].
164 Videmus igitur quia nondum subiectum, sed subiiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subiectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subiectum fore dicitis? Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subiectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem. Nulla igitur servilis in Christi divinitate subiectio. Si autem nulla subiectio, voluntas libera est.
165 Quod si eam subiectionem putant Filii, quia cum eius voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper. Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subiectionis infirmitas. Si enim per naturam subiiceretur, semper subiectus maneret: cum vero subiiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subiectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore ius potestatis accidere. Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subiiciatur: ergo et Deus Pater, si aliquando plus poterit, ut subiectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.
166 Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subiici posse credatur? Numquid [Omnes edit., secundum divinitatem; omnes mss., secundum carnem. Consequenter autem Rom. edit. cum paucis mss., ut invito Patre . . . . vindicaret, ubi caeterae ac plures mss. ut in textu.] secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit? Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper [Ioan. VIII, 29]. Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subiicietur qui ante subiectus non erat?
167 Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subiectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus. Cum autem subiecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit ei, qui sibi subiecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis? Nunc subiecta non sunt ei omnia? non subiecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant [Matth. IV, 11]? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur [Luc. I, 26]? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?
168 Quomodo ergo subiecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite iugum meum super vos [Matth. XI, 29]; non enim indomiti iugum portant, sed humiles atque mansueti. [Ita mss. plures et potiores, nisi quod pro plane, in nonnullis legitur plena: reliqui vero et edit. omnes prae se ferunt, Nec est plane angelis, nec ipsis hominibus, etc.] Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subiectio; ut in nomine Iesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 10, 11]. Ideo autem ante subiecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, [Nonnulli mss., non domabili iugo Verbi, etc.; minime male, si domabili cum cervice, non autem cum iugo construatur.] nondum habile iugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 11].
169 Dicet aliquis: Ergo iam subiectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subiectio, sed in omnibus. Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subiectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus. Nondum ergo subiectus est Christus, cuius non sunt adhuc membra subiecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subiectus erit; ut per ipsius subiectionem sit Deus omnia et in omnibus.
170 Sicut autem nondum subiectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus eius. Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subiectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subiectum? Sed non est iniuria ista, sed gratia; quia in eo quod subiicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subiiciamur Legi, subiiciamur gratiae. Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita [Rom. VIII, 7]: nunc autem iam per Christi est subdita passionem.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ambrosius > 13