Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XII.
146 | Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti [Luc. XIX, 12], se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens. Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis. |
147 | Venit ergo Iesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus? Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Iudaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos [Luc. XIX, 27]. |
148 | Sequamur Scripturarum ordinem. Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subiectus erit ei, qui sibi subiecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus [I Cor. XV, 24, 28]. Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subiectionem, utique per conditionem carnis, non per maiestatem divinitatis, agnoscit. |
149 | Et tu ad contumeliam obiicis, quod ei subiecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die [lib. II, cap. 4]? Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subiecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis? Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est. |
150 | Tradat igitur Patri regnum suum Filius? Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo. |
151 | Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi [Matth. XXVIII, 20]. Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius [Phil. I, 23]. Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam iusti constituantur multi [Rom. V, 19]. Et si peccatum huius mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me [Ioan. XIV, 3]; et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum [Ioan. XVII, 24]. |
152 | Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam eius viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei [Luc. XIII, 28]; ut iam pleniore Dei cognitione potiamur. |
153 | Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus [Ioan. XIV, 23]. Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur divinitatem inter Patrem Filiumque secernat. |