monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Fide, 5, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT XI.

133 [Alias Cap. V.] An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus [Ioan. XII, 49]; et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor [Ibid. 50]? Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse.
134 Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile [Ita omnes edit. plures vero ex mss. expungunt vocem cooperationis, cuius loco Laetiensis habet, comparatur. Mendose.] cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio. Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur [Ioan. XVI, 13]; ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia [Mss. aliquot, una essentia; Thuan. unus, una substantia. Magis ad usum Ambrosianum accommodate.] una sententia et operatio Trinitatis est. Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate. Denique cum dixisset: [Rom. edit. sola, Sicut dixit mihi Pater, sic loquor; et Pater qui in me manet, ipse facit opera. Sic etiam supra l. IV, c. 6, n. 68.] Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite [Ioan. XII, 60; XIV, 50].
135 Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant. Sicut de eorum consortibus Iudaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis [Ioan. VIII, 38]; cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia [Paris. quaedam edit., arbitrio eius: rectius aliae, ac mss. arbitria eius, id est voluntatem et praecepta eius.] arbitria eius fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum. Hoc secundum Apostolum [II Tim. III, 9] propter insipientiam posuimus perfidorum.
136 Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem maiestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse. Unitatem autem maiestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus [I Cor. II, 8] dixit Dominum maiestatis crucifixum?
137 Filius ergo est et Deus maiestatis, et Dominus maiestatis; sed non creaturis subiecta maiestas: non ergo creatura Filius.
138 Filius paternae est imago substantiae [Hebr. I, 3]: omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.
139 Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [Phil. II, 6]: sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius.
140 Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.
141 Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil potest ex eius divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.
142 Omne opus suum adducet Deus in iudicium [Eccl. XII, 14], sed Dei Filius non adducitur in iudicium; quia ipse iudicat: non ergo creatura Dei Filius.
143 Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 29, 30].
144 Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat [Ioan. V, 21]. Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit. Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est.
145 Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius. Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11