monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Fide, 5, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT X.

119 Ad extremum ut christianos se non esse manifestent, negant in Christum esse credendum, dicentes scriptum esse: Qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui me misit [Ioan. XII, 44]. Hanc ego exspectabam confessionem, quid me quibusdam ambagibus ludebatis? Sciebam mihi adversum gentiles esse contentionem: sed illi convertuntur, vos non convertimini. Illi si credant, salvum est sacramentum: vos perdidistis acceptum; et nec coeptum fortasse, sed fictum.
120 Scriptum est, inquiunt: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit. Sed videte quid sequatur, et videte sic quemadmodum se Dei Filius vult videri; sequitur enim: Et qui videt me, videt eum qui me misit [Ioan. XII, 45], hoc est, quia Pater videtur in Filio. Exposuit igitur id quod ante praemisit, quia ille credit in Filium, qui confitetur et Patrem. Nam qui Filium nescit, nec Patrem novit; omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium, et Patrem habet.
121 Quid est ergo: Non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis, non in hominem tantummodo, quem videtis: non enim in hominem tantummodo credendum asseruit, sed ut credas quia Iesus Christus ipse est Dei Filius et homo. Propter quod et utrumque ait: A meipso non veni [Ioan. VII, 28]; et alibi: Ego sum principium quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Quasi homo, a se non venit: quasi Dei Filius non ex homine principium habet: sed sum, inquit, ipse principium quod et loquor vobis [Ioan. XII, 46]: neque humana, sed divina sunt, quae locutus sum.
122 Neque enim fas est credere quod negaverit in se esse credundum, cum ipse dixerit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat [Ioan. III, 16]; et alibi: Haec est enim voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam [Ioan VI, 40]; et alibi: Creditis in Deum, et in me credite [Ioan. XIV, 1].
123 Nemo ergo Filium sine Patre accipiat, quia Filium legimus. Habet Patrem Filius, sed non temporalem, non ex passione, non ex conceptione, non ex gratia. Generationem legi, non legi conceptionem. Et Pater dicit, genui [Psal. II, 7]; non dicit, creavi: et Filius non creatorem suum Deum secundum aeternitatem divinae generationis, sed Patrem nominat.
124 Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei maiestate significat: nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis assumens: nunc doctrinam suam se non habere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam ipse dixit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum [Ioan. V, 31]. Et ipse in posterioribus ait: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum [Ioan. VIII, 14].
125 Quomodo igitur non est verum testimonium tuum, Domine Iesu, cui qui credidit, in cruce licet positus, et inter confessi sceleris supplicia constitutus, merita latronis exuit, praemia innocentis emeruit [Luc. XXIII, 41 et seq.]?
126 Deceptus est ergo Paulus, qui ideo recepit oculos, quia credidit, quos amiserat, antequam crederet [Act. IX, 18]?
127 Erravitne etiam Iesus Nave, qui ducem militiae coelestis agnovit? Sed posteaquam credidit, statim vicit, dignus qui fidei praelio triumpharet. Denique non aeratas acies in bella produxit, nec ariete, caeterisque tormentorum machinis, sed tubarum septem sacerdotalium sono, murorum hostilium septa deposuit. Ita bellum immane confecit tubae clangor, et infula sacerdotis [Iosue VI].
128 Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae passionis attollens, coccum in fenestra ligavit; ut species cruoris mystici quae foret mundum redemptura, vernaret [Iosue II]. [Mss. nonnulli, Ita futuri Iesu nomen, etc. Minus apposite.] Ita foris Iesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me [Psal. LXXXVI, 4].
129 Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax [Psal. CXV, 2].
130 Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me [Ioan. VIII, 18]. Verum autem est testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde veni, et quo vado. Vos secundum carnem iudicatis [Ibid., XIV, 15]. Non ergo secundum divinitatem, sed secundum hominem iudicant, qui putant Christo testificandi scientiam defuisse.
131 Ergo cum audis: Qui credit in me, non credit in me; et: Qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit [Ioan. XII, 49]; didicisti [Quidam mss., quod Patri sit deferendun.] quo id putes esse referendum. Denique mandatum quod esset, ostendit dicens: Pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso [Ioan. VI, 17 et seq.]. Vides ideo dictum, ut ostenderet liberam sibi ponendae ac resumendae animae potestatem, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo [Ibid.].
132 Sive igitur mandatum, sive, ut aliqui Latini codices habent, praeceptum, non utique secundum divinitatem, sed secundum [Pauci mss., incarnationem naturae subeundae, etc. Porro ubi Latini cod. vertunt mandatum, sive praeceptum, Graeci habent ἐντολὴν: in quam vocem observat Grotius ἐντέλλεσθαι etiam dici, ubi locus non sit imperio proprie dicto.] incarnationem datur, ad subeundae victoriam passionis.
Ambrosius HOME

csg95.211

Ambrosius, De Fide, 5, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 10