monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Fide, 5, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT IX.

116 [Alias cap. IV.] Quid quod etiam more Iudaico falsi et impudentes interpretes Ariani verborum sunt divinorum, dicentes usque adeo aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse potestatem, ut scriptum sit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]; et ex verborum ordine differentiam divinae faciunt potestatis?
117 Ego autem licet hoc ipsum testimonium in superioribus libris pro unitate asseruerim maiestatis ac nominis, tamen si hinc faciunt quaestionem, possum testimoniis asserere Scripturarum in plerisque locis prius Filium nominatum, postea Patrem dictum. Numquid igitur quia Filii significatio ante praemissa est, verborum, ut Ariani volunt, praeiudicio Pater secundus a Filio est? Absit, inquam, absit. Nescit hunc ordinem fides, nescit discretum Patris et Filii honorem. Non legi, non audivi, nec aliquem in Deo inveni gradum. Nusquam secundum, nusquam tertium Deum legi: primum legi, primum ac solum audivi [Esai XLIV, 6].
118 Si ordinis exigimus superstitionem, nec ad dexteram Patris sedere Filius debet, nec primum se et principium debuit dicere. Male ergo Evangelista prius a Verbo, quam a Deo coepit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum [Ioan. I, 1]. Etenim iuxta humani ritus ordinem, prius Patrem debuit nominare. Nescivit etiam Apostolus ordinem, qui ait: Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei [Rom. I, 1]; et alibi: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti [II Cor. XIII, 13]. Si verborum persequamur ordinem, [Mss. nonnulli, in principio Filium.] in primo Filium posuit, in secundo Patrem. Sed verborum ordo saepe mutatur; et ideo non debes vel de ordine, vel de gradu Patri Deo et Filio eius facere quaestionem, cum secundum divinitatem divisio nulla sit unitatis.
Ambrosius HOME

csg95.211