monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Fide, 5, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT VIII.

100 Unde et evidens est quomodo dominum dicat, quem Patrem novit; ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]. Ante Patrem dixit Sapientia suum, postea creaturae Dominum nuncupavit. Itaque dominatum non esse ubi vera progenies est, ipse Dominus ostendit in Evangelio suo, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius Filius est? Dicunt ei: David. Ait illis Iesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Et addidit: Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? Et nemo poterat ei respondere verbum [Matth. XXII, 42 et seq.].
101 O quam caute propter Arianos etiam in hoc testimonio Dominus fidei prospexit! Non enim dixit: Vocat eum spiritus dominum: sed quia David dixit in spiritu; ut cuius secundum carnem Filius est, David scilicet, eius etiam secundum divinitatem et Dominus et Deus crederetur. Vides igitur quia nomen [Quidam mss., Patris et Domini.] pietatis et dominii discretum est.
102 Et bene Dominus suum quidem Patrem coeli autem et terrae Dominum praedicavit; ut tu cum legis et Patrem et Dominum, intelligas Patrem Filii, et Dominum creaturae. In alio praerogativa naturae est, in alio auctoritas potestatis; formam enim servi accipiens, eo utique Dominum vocat, quo servitutem suscepit, aequalis in Dei forma, servus in corporis: servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est. Unde et Apostolus ait: Deus Domini nostri Iesu Christi, pater gloriae [II Cor. I, 3], hoc est, Deum assumptionis humanae asserens, Patrem autem gloriae. Num enim duos filios habuit Deus Christum et gloriam? Minime. Ergo si unus Dei Filius Christus, utique Christus est gloria. Quid autem ei derogas, qui Patris gloria est?
103 Si ergo et Filius gloria est, et Pater gloria; quia Pater gloriae non potest aliud esse quam gloria: non divisio gloriarum, sed una est gloria. Itaque ad proprietatem naturae gloria refertur, dominatus autem ad suscepti corporis servitutem. Si enim caro etiam iusti animae subdita est, sicut scriptum est: Castigo corpus meum, et servituti redigo [I Cor. IX, 27], quanto magis subiecta et divinitati, de qua dicitur: Quoniam universa serviunt tibi [Psal. CXVIII, 91]?
104 Una autem quaestione et Sabellianos et Photinianos et Arianos Dominus exclusit. Nam cum Dominum dixisse Domino dicit, Sabellius excluditur, qui eumdem Patrem vult esse quem Filium. Excluditur Photinus, [Id est, qui Christum antequam carnem susciperet, fuisse negat, ut alibi a nobis observatum est.] qui secundum carnem iudicat; quia dominus David regis non poterat esse, nisi qui Deus est; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies [Deut. VI, 13]. Numquid contra Legem propheta sentiret, qui sub Lege regnaret? Excluditur Arius, qui Filium sedere audit ad dexteram Patris; ut si ex usu argumentetur humano, ipse se perimat, et venenum sacrilegae disputationis suae in se refundat, [Mss. aliquot, ut Deo inaequalitatem . . . . . interpretans in utraque, etc.] ut dum inaequalitatem Patris et Filii ex consuetudine hominum interpretatur, in utroque a vero devius, eum praeferat cui derogat, confessurus priorem quem audit ad dexteram. Excluditur etiam Manichaeus: non enim negat esse se David filium secundum carnem; ut pote qui clamantibus caecis: Iesu, fili David, miserere nobis [Matth. XX, 30]; et delectatus est fide, et stetit et curavit eos: sed negat hoc suae esse aeternitatis, si David solius filius a perfidis nominetur.
105 Nam Filius Dei est contra [Hebionem in Christo nihil agnovisse, quod non esset puri ac nudi hominis, tradit Tertullianus lib. de Carne Chr., cap 18; Eusebius lib. III Hist., cap. 21 et 27; Epiphanius Haer. 30, Augustinus de Haer. cap. 10; et alii. Pauli quoque Samos. is error fuit, quemadmodum ex Eusebii lib. V, cap. 28, et lib. VII, cap. 27, 29 et 30, cognoscere est, ut purum hominem Christum diceret. Addebat tamen Verbum e coelo delapsum in Iesu habitasse, uti testatur Epiphanius Haer. 65. Eiusdem haeretici Augustinus quoque meminit lib. de Haeres. cap. 44, atque alii.] Hebionem, Filius David est contra Manichaeos: Filius Dei est contra Photinum, Filius David est contra Marcionem: Filius Dei est contra Paulum Samosatenum: Filius David est contra Valentinum: Filius Dei est contra Arium atque Sabellium gentilis erroris haeredes: Dominus David est contra Iudaeos, qui Dei Filium in carne cernentes, hominem tantummodo impio furore credebant.
106 Sed Ecclesiastica fide et Dei Patris et David idem atque unus est Filius; quia incarnationis Dei mysterium universae salus est creaturae; secundum quod scriptum est: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem [Hebr. II, 9], id est, quod creatura omnis sine passione aliqua divinitatis Dominici sanguinis redimenda sit pretio, ut alibi habet: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis [Rom. VIII, 21].
107 Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit [Phil. II, 7], accepit: unus tamen atque idem est Filius. Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, [Hilarius lib. II de Trinit.: Potestatis diginitas non amittitur dum carnis humilitas adoptatur, id est, incarnatione suscipitur. Quae duo membra tam apte respondent duobus hisce Ambrosianis, ut iis commentarii vicem praestare possint.] non deficiens a se, sed nostrae ius sibi adoptionis acquirens.
108 Nec solum ex genere David servitutem suscepit in persona hominis; [Nonnulli mss., sed etiam ex Domino. Parum congrue.] sed etiam ex nomine, sicut habes: Inveni David servum meum; et alibi: Ecce ego mittam ad vos servum meum [Zach. III, 8], Oriens nomen est ei [Ibid. VI, 12]. Et ipse Filius ait: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi, et dixit mihi: Magnum tibi est vocari puerum meum. Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae [Esai XLIX, 6 et seq.]. Cui hoc dicitur, nisi Christo? qui cum in forma Dei esset, exinanivit se, et formam servi accepit [Phil. II, 6]. Quid est in Dei forma, nisi in divinitatis plenitudine?
109 Disce igitur quid sit: Formam servi accepit, id est, plenitudinem perfectionis humanae, plenitudinem obedientiae. Ideoque dicit in psalmo trigesimo: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Illustra faciem tuam super [Mss. aliquot, servum tuum. Servus est, in quo unctus est: servus est in quo sanctificatus est: servus est, in quo creatus est, et ut compendio dicam, etc.] servum tuum [Psal. XXX, 9, 12 ] [et 17]. Servus dictus est homo, in quo sanctificatus est: servus homo, in quo unctus est: servus homo, in quo factus sub Lege, factus ex Virgine est; et ut compendio dicam, servus dictus est, in quo matrem habet, sicut scriptum est: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae [Psal. CXV, 7]; et alibi: Afflictus sum et humiliatus sum nimis [Psal. XXXVII, 9].
110 Quis nimis humiliatus est, nisi Christus, qui venit ut omnes liberaret per obedientiam? Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi [Rom. V, 19]. Quis calicem salutarem [Psal. CXV, 13] accepit, Christus princeps sacerdotum, an David, qui neque sacerdotium habuit, neque passionem subiit? Quis sacrificavit hostiam laudis?
111 Sed si hoc parum est, accipe aliud: Custodi animam meam, quoniam ego sanctus sum [Psal. LXXXV, 2]. Numquid de se hoc diceret David? Sed ille dicit, qui ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV, 10]. Idem ergo utrumque dicit.
112 Addidit vero: Salvum fac servum tuum [Psal. LXXXV, 2]; et infra: Da postestatem puero tuo, et filio ancillae tuae [Ibid. 16]; et alibi, id est, in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David. Ipse pascet eos, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et servus meus David in medio eorum princeps [Ezech. XXIV, 23, 24]. Utique David iam defunctus erat, filius Iesse. De Christo itaque dicit, qui propter nos filius ancillae factus est, secundum formam hominis; nam secundum divinam generationem non matrem habet, sed Patrem: nec corporalis ventris est fructus, sed sempiterna Dei virtus.
113 Ergo etiam illud cum legimus quia dixit Dominus: Tempus meum nundum impletum est [Ioan. VII, 8], et: Adhuc modicum vobiscum sum [Ioan. XIII, 33], et: Vado ad eum qui misit me [Ibid.], et: Clarificatus est Filius hominis [Ibid., 31], ad incarnationis sacramentum referre debemus. Cum autem legimus: Et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum [Ibid.]; quid ibi est quaestionis, ubi et Filius clarificatur a Patre, et Pater clarificatur a Filio?
114 Denique ut fidem unitatis et copulam Trinitatis aperiret, etiam ab Spiritu clarificandum esse se dixit, sicut habes: Ille de meo accipiet, et clarificabit me [Ioan. XVI, 14]. Clarificat ergo Dei Filium etiam Spiritus sanctus. Quomodo igitur ipse dixit: Si ego clarificavero me ipsum, claritas mea nihilum est [Ioan. VIII, 54]? Ergo nihil est claritas Filii? Sacrilegum est dicere, nisi referas ad carnem; quia ex persona hominis Filius loquebatur, eo quod comparatione divinitatis nulla est carnis claritas.
115 Desinant igitur impie obiicere, quod in suam perfidiam retorquetur. Dicunt enim: Scriptum est: Nunc clarificatus est Filius hominis [Ioan. XIII, 31]. [Veteres edit. ac plures mss. Scriptum est enim, non nego: Nunc clarificatus est Filius hominis. Sed videant quid adiectum sit: Clarificatus est Filius hominis. Videant etiam quid sequatur, etc. Edit. Rom. cum mss. nonnullis, ut in textu. Licet autem non absurda sit eius lectio, nobis tamen altera magis arrideret, si pro Nunc clarificatus est Filius hominis, primo loco positum esset, Si ego clarificavero me ipsum, etc. Hoc quippe modo concinnior esset orationis textus et series.] Non nego scriptum: Clarificatus est Filius hominis; sed videant quid sequatur: Et Deus clarificatus est in eo. Ego excusationem habeo de Filio hominis, ille de Patre non habet; quia Pater non suscepit carnem. Excusationem habeo, et non utor: ille non habet, et calumniatur. Aut simpliciter me patiatur intelligere, aut ad carnem referre quae carnis sunt. Pia mens, quae leguntur secundum carnem divinitatemque, distinguit: sacrilega confundit, et ad divinitatis detorquet iniuriam, quidquid secundum humilitatem carnis est dictum.
Ambrosius HOME

csg95.285

Ambrosius, De Fide, 5, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ambrosius > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik