monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Fide, 5, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT VII.

89 [Alias cap. III.] Exsistunt tamen, Imperator auguste, qui hanc divinae unitatem substantiae negare cupientes, extenuare studeant Patris et Filii charitatem; quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti [Ioan. XVII, 23]. Quod cum dicunt, qui aliud agunt, nisi inter Dei Filium et homines aequalitatem quamdam comparationis inducunt?
90 Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater? Ille per se complacet, nos per ipsum: in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum; ut quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur. Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae.
91 Aut si ex verbis faciunt quaestionem, quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et comparationem factam putant: ergo et illud comparative dictum putant: Estote misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est [Luc. VI, 36]; et alibi: Estote perfecti, sicut et Pater meus, qui in coelis est, perfectus est [Matth. V, 48]. Quod si ille secundum plenitudinem maiestatis suae perfectus est, nos autem perfecti [Nonnulli mss., secundum virtutes accedentes. Profecto etiam Filius: alii vero et edit. inter se consentiunt, nisi quod hae legunt, accidentis, pro accedentis.] secundum virtutis accedentis profectum; etiam Filius diligitur a Patre secundum semper manentis plenitudinem charitatis: in nobis autem charitatem Dei virtutis emeretur profectus.
92 Vides igitur quam [Mss. aliquot, gratiam Dei.] gratiam Deus dederit hominibus, et tu Patris et Filii vis dissolvere naturalem et individuam charitatem; et tu verba adhuc discutis, ubi unitatem maiestatis advertis?
93 Vide totum hunc locum, ex cuius affectu loquatur; habes enim dicentem ipsum: Clarifica me, Pater, claritate ea quam habui, priusquam mundus esset, apud te [Ioan. XVII, 5]. [Vide quia ex primi hominis . . . . quia tu me misisti, haec omnia non solum in omnibus edit. sed etiam in gallicanis mss. quotquot consulere nobis licuit, desiderantur; ea vero restituimus ex uno cod. Vaticano. Et sane praeter quam quod ab ingenio Ambrosiano minime abhorrent, iisdem omissis, nec satis implebatur, quod proxime ante vir sanctus ad totum locum excutiendum provocat, nec satis cohaerebat cum antecedentibus, quod infra de Christi missione subiicitur.] Vide quia ex primi hominis loquatur affectu; quia nobis ea petitione deposcit, quae ante peccatum in paradiso homo meminerit esse collata, ut et latroni in passione memoravit: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 13]. Haec est ante mundum claritas. Mundum autem pro hominibus dixit, sicut habes: Ecce mundus totus post ipsum abit [Ioan. XII, 19]; et alibi: Ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti [Ioan. XIV, 31].
94 Et tamen ut scires magnum Deum et salutarem et omnipotentem Dei Filium; [Duo mss., iudicium suae maiestatis.] indicium suae maiestatis admiscuit dicendo: Et mea omnia tua sunt, et tua mea [Ibid. 10]. Omnia habet, et tu missum esse ad iniuriam derivas?
95 Qui si secundum carnem non accipis missum, ut Apostolus dixit [Rom. VIII, 3], et ex verbo simplici praeiudicium struis, quo dicas inferiores a superioribus mitti solere: quid ad illa respondes, quia Filius ad homines missus est? Nam si minorem putas eum qui mittitur, eo videlicet a quo mittitur; disce quod et minor maiorem misit, [Big. cod., et maiores a minoribus; alii nonnulli et maiores minoribus. Magis commode.] et maiores ad minores missi sunt. Nam et Tobias Raphaelem archangelum misit [Tobiae IX, 3], et angelus ad Balaam missus est [Num. XXII, 22], et Dei Filius ad Iudaeos [Matth. XXV, 24].
96 Numquid ergo minor etiam Iudaeis Dei Filius, ad quos mittebatur? De ipso enim scriptum est: Novissime autem misit eis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum [Matth. XXI, 37]. Et vide quia ante servos, postea filium nominavit; ut scias quod Deus Filius unigenitus secundum divinitatis potentiam nec nomen habet, nec consortium commune cum servis: reverendus mittitur, non cum famulis conferendus.
97 Et bene addidit, meum, ut non unus de multis, nec degeneris naturae, nec minoris alicuius potestatis: sed verus a vero, et paternae imago venisse substantiae crederetur.
98 Esto tamen, minor sit qui mittitur, eo a quo mittitur; ergo et Pilato minor Christus, quoniam Pilatus misit eum ad Herodem. [Vet. edit., Sed praeiudicat potestati Scripturae; Gill., Rom. et mss. aliquot, Sed non praeiudicat, etc. Reliqui mss. qui et potiores, ut in textu, nisi quod pro quae missum, in quibusdam habetur quem missum. Non malo sensu.] Sed sermo non praeiudicat potestati: Scriptura, quae missum dicit a Patre, missum dicit a praeside.
99 Unde si sobrie de Dei Filio quae digna sunt, opinemur; ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto maiestatis profundae dedit se comprehendendum pro captu nostro mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est: Quoniam inhabitabo in illis [II Cor. VI, 16]. Denique et alibi habes quia Deus dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum [Gen. XI, 7]. Non enim Deus de loco aliquando descendit, qui ait: Ego coelum et terram compleo [Ierem. XXIII, 24]; sed in eo descendere videtur, si nostros Dei Verbum penetret affectus, sicut dixit propheta: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius; [Esai. XL, 3]; ut quemadmodum ipse promisit, veniens cum Patre, apud nos faciat mansionem. Evidens est igitur quomodo veniat.
Ambrosius HOME

csg95.285

Ambrosius, De Fide, 5, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7