Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT VI.
68 | Quaero nunc utrum possibile aliquid humanae conditioni, aut alicui creaturae, an impossibile putent a Zebedaei coniuge et filiis postulatum? Si possibile, quomodo ad sinistram suam vel ad dexteram impertiendae apostolis sedis non habuit potestatem, qui omnia fecit esse, quae non erant? Aut quomodo non poterat iudicare de meritis hominum, cui Pater dedit omne iudicium? |
69 | Notum est quemadmodum dederit [Ioan. V, 22]: nam quomodo quasi indigens accepit Filius, qui omnia creavit ex nihilo? Quorum igitur naturas fecerat, eorum iudicium non habebat? Dedit autem Pater Filio omne iudicium; Ut omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem [Ibid., 23]. Non igitur potentia Filii, sed cognitio nostra proficit: neque aliquid ad substantiam eius accedit, sed ad nostram utilitatem, quod a nobis cognoscitur; ut cognoscendo Dei Filium, vitam habeamus aeternam [Ioan. XVII, 3]. |
70 | Cum autem in cognitione Filii Dei honor illius, noster autem non illius sit profectus, si quis putat quia Dei virtus illo honore cumulatur, necesse est etiam Deum Patrem credat posse cumulari; quia et ipse per cognitionem nostram clarificatur sicut Filius, iuxta quod scriptum est, dicente Filio: Ego te clarificavi super terram [Ibid., 4]. Ergo si possibile aliquid erat quod petebatur, in potestate utique Filii fuit. |
71 | Sed tamen ostendant, si possibile putant, qui de hominibus aut caeteris creaturis, aut ad dexteram, aut ad sinistram Dei sedeat; Pater enim dicit Filio: Sede ad dexteram meam [Psal. CIX, 1]. Itaque si quis ad dexteram Filio sedet, inter ipsum utique et Patrem, ut humano usu loquamur, Filius medius reperitur. |
72 | Non ergo possibile homini aliquid petebatur, sed noluit dicere quod homines sedere secum non possint; si quidem divinam suam gloriam celari, priusquam resurgeret, non divulgari cupiebat. Nam et supra cum inter famulos suos Moysen et Eliam apparuisset in gloria, monuerat discipulos, ne cui dicerent, quod vidissent [Matth. XVII, 9]. |
73 | Itaque si possibile non erat hominibus vel creaturis caeteris hoc mereri, non debet videri Filius minus posse, quia non dedit apostolis, quod nec Pater hominibus vel creaturis caeteris dedit. Aut dicant cui horum dederit Pater. Non utique angelis, de quibus Scriptura dicit quia omnes angeli stabant in circuitu sedis [Apoc. VII, 11]. Denique Gabriel se stare dixit, sicut habes: Ego sum Gabriel, qui asto ante Dominum [Luc. I, 19]. |
74 | Non ergo angelis, non senioribus qui adorant sedentem; illi enim non super sedem maiestatis sedent: sed, ut dixit Scriptura, in circuitu sedis; sedes enim aliae viginti et quatuor sunt, ut habes in Apocalypsi Ioannis: Et supra sedem viginti quatuor seniores sedentes [Apoc. IV, 4]. In Evangelio quoque ipse Dominus dicit: Cum sederit Filius homnis in sede maiestatis suae, sedebitis et ipsi super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Non ergo sedis suae dixit apostolis dari posse consortium, sed alias illas sedes esse duodecim; quas tamen non pro corporali consessu, sed pro successu spiritalis gratiae aestimare debemus. |
75 | Denique in libro Regnorum dixit Michaeas propheta: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis militia coeli stabat circa eum, ad dexteram eius et ad sinistram [III Reg. XXII, 19]. Quomodo igitur stantibus angelis ad dexteram vel ad sinistram Domini Dei, stante omni militia coelesti, sedebunt homines ad dexteram Dei, vel ad sinistram, quibus pro virtutis praemio angelorum similitudo promittitur, sicut Dominus dicit: Eritis sicut angeli in coelo [Matth. XXII, 30]? Sicut angeli, dicit, non plus quam angeli. |
76 | Si ergo nihil plus dedit Pater quam Filius, nihil utique minus dedit Filius quam Pater: nihil igitur minus Filius potest quam Pater. |
77 | Ponite tamen possibile impetratu hominibus quod posceretur, quid est quod ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis [Matth. XX, 23]? Quid est meum? Supra dixit: Calicem quidem meum bibetis; infra posuit: Non est meum dare vobis; et supra meum, et infra meum dixit, nec immutavit. Ergo superiora docent propter quid dixerit meum. |
78 | Rogatus enim a muliere quasi homo, ut ad dexteram vel ad sinistram suam filios eius sedere pateretur; quia illa quasi hominem rogaverat, et Dominus quasi tantummodo homo de sua passione respondit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum [Ibid., 22]? |
79 | Itaque quia secundum carnem de passione sui corporis loquebatur, demonstrare voluit quod secundum carnem quidem subeundae passionis nobis exemplum ac similitudinem derelinqueret, secundum humanam autem conditionem non sedis supernae consortia donaret. Hoc est enim quod dixit: Non est meum; sicut alibi: Mea doctrina non est mea [Ioan. VII, 16]; non est enim, inquit, secundum carnem mea: quia quae divina sunt, non sunt carnis eloquia. |
80 | Indulgentiam autem suam circa discipulos quos diligeret, quam expresse revelavit, praemittens: Calicem quidem meum bibetis? Etenim quia non debebat id dare quod petierant, aliud proposuit; ut prius commemoraret quid iis tribueret, quam quid negaret: quo magis aequitatem sibi petitionis, quam studium Dominicae liberalitatis intelligerent defuisse. |
81 | Calicem quidem, inquit, meum bibetis, hoc est, passionem quidem quae carnis meae est, non negabo; quod enim humanae assumptionis habeo, potestis imitari: donavi vobis victoriam passionis, haereditatem crucis: Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis. Non dixit: Non est meum dare, sed, non est meum dare vobis, hoc est, non sibi potestatem deesse asserens, sed meritum creaturis. |
82 | Accipe aliter: Non est meum dare vobis. Quod est, non est meum, qui veni humilitatem docere: non est meum, qui veni non ministrari, sed ministrare: non est meum, qui iustitiam servo, non gratiam. |
83 | Denique ad Patrem referens, addidit: Quibus paratum est; ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est [Act. X, 34]. Unde et Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit [Rom. VIII, 29]; non enim ante praedestinavit, quam praesciret: sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit. |
84 | Iure igitur reprehenditur mulier, quae et impossibilia et speciali quodam privilegio ab eo Domino postulavit, qui ea quae sanctis iudicavit esse donanda, non duobus apostolis, sed omnibus discipulis, etiam sine cuiusquam precatione, voluntaria sui largitate contulerit, sicut scriptum est: Duodecim vos sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. |
85 | Ergo etiamsi possibile putemus postulatum fuisse, calumniae locus non est; tamen cum legerim Seraphim stare [Esai. VI, 2], quomodo possum quod homines ad dexteram vel ad sinistram Filio Dei sedeant, arbitrari? Supra Cherubim Dominus sedet, sicut habes: Qui sedes super Cherubim, appare [Psal. LXXIX, 2]; quomodo apostoli super Cherubim sedebunt? |
86 | Et hoc tamen colligo non ex meo ingenio, sed ex Dominicae vocis oraculo; ipse enim Dominus in posterioribus apostolos commendans Patri, ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Utique si iudicasset quia divinam sedem Pater hominibus daret, dixisset: Volo ut ubi ego sedeo, et illi sedeant mecum; Sed volo, inquit, ut sint mecum, non ut sedeant mecum; et ubi ego, non quomodo ego. |
87 | Deinde sequitur: Ut videant claritatem meam. Nec hic dixit: Ut habeant claritatem meam, sed ut videant; servus enim videt, Dominus possidet; sicut et David docuit dicens: Ut videam voluptatem Domini [Psal. XXVI, 4]. Et ipse Dominus in Evangelio revelavit asserens: Beati mundi corde, ipsi enim Deum videbunt [Matth. V, 8]. Videbunt, inquit, non super Cherubim cum Deo sedebunt. |
88 | Desinant ergo viliora secundum divinitatem aestimare de Dei Filio, ne viliora quoque de Patre aestiment. Qui enim male crediderit de Filio, non potest bene sentire de Patre: qui male crediderit de Spiritu, non potest bene sentire de Filio. Ubi enim una dignitas, una gloria, una charitas, una maiestas est; in commune derogatur, quidquid in aliquo putaveris derogandum: iam enim non erit plenitudo quam discernas et dividas in aliquas portiones. |