Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT V.
55 | Quomodo, inquiunt, Filius Dei solus verus Deus potest esse similis Patri, cum ipse dixerit filiis Zebedaei: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo [Matth. XX, 23]? Hoc igitur vestrum divinae, ut vultis, inaequalitatis est argumentum; cum in eo magis venerari Domini clementiam, adorare gratiam deberetis: si tamen virtutis atque sapientiae Dei profunda secreta possetis advertere. |
56 | Considerate enim quae cum filiis et pro filiis petat. Mater est utique, cui pro filiorum honore sollicitae immoderatior quidem, sed tamen ignoscenda mensura votorum est. Atque mater aetate longaeva, studio religiosa, solatio destituta: quae tunc temporis quando vel iuvanda vel alenda foret validae prolis auxilio, abesse sibi liberos patiebatur, et voluptati suae mercedem sequentium Christum praetulerat filiorum: qui prima voce vocati a Domino, ut legimus [Matth. IV, 22], relictis retibus et patre, secuti sunt eum. |
57 | Haec igitur studio maternae sedulitatis indulgentior, obsecrabat Salvatorem, dicens: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram in regno tuo [Ibid. 20, 21]. Etsi error, pietatis tamen error est; nesciunt enim materna viscera patientiam: etsi voti avara, tamen veniabilis cupiditas, quae non pecuniae est avida, sed gratiae: nec inverecunda petitio, quae non sibi, sed liberis consulebat. Matrem considerate, matrem cogitate. |
58 | Sed nihil mirum si vilis vobis videtur circa filios affectus parentum, qui etiam omnipotentis Patris vilem putatis esse circa unigenitum Filium charitatem. Dominus coeli atque terrarum verecundabatur (ut secundum assumptionem carnis et virtutes animae loquar), verecundabatur, inquam, et ut ipsius verbo utar, confundebatur matri pro filiis postulanti etiam suae sedis consortium denegare: vos aeterni Dei Filium proprium interdum pro ministerio stare contenditis, interdum famulatorium, hoc est, non ex maiestatis unitate, sed ex Patris praeceptione vultis eius esse consessum; et negatis hoc Deo vero Dei Filio, quod ille hominibus aperte noluit denegare. |
59 | Considerabat enim matris dilectionem, quae filiorum mercede grandaevam solabatur senectam, et desideriis licet fessa maternis, charissimorum pignorum tolerabat absentiam. |
60 | Considerate etiam feminam, hoc est, sexum fragiliorem, quem Dominus propria nondum confirmaverat passione. Considerate, inquam, Evae illius primae mulieris haeredem transfusa in omnes immoderatae cupiditatis successione labentem, quam Dominus adhuc proprio sanguine non redemerat, nondum inolitam affectibus omnium immodici contra fas honoris appetentiam suo cruore diluerat. Haereditario igitur mulier delinquebat errore. |
61 | Et quid mirum si mater pro filiorum suorum, quod est tolerabilius quam pro se; quando etiam apostoli ipsi inter se, sicut legimus [Luc. XXII, 24], de sui praelatione certabant? |
62 | Non debuit igitur medicus omnium destitutam matrem, et aegram adhuc mentem pudoris convicio sauciare; ne postulato sibi superbius denegato, quasi immoderatae petitionis damnata moereret. |
63 | Denique Dominus qui honorandam sciret esse pietatem, non mulieri, sed filiis eius respondit dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicentibus autem illis: Possumus; ait illis Iesus: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo [Matth. XX, 22, 23]. |
64 | Quam patiens et clemens Dominus, quam alta sapientia et bona charitas! Volens enim ostendere quia non perfunctoriam rem aliquam discipuli postularent, sed eam quam impetrare non possent, praerogativam eius paternae honorificentiae reservavit: non metuens, ne quid iuri proprio derogaret, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [Philip. II, 6]; simul diligens discipulos, quia, sicut habes, usque in finem dilexit eos [Ioan. XIII, 1], noluit iis quos diligeret, videri quod peterent denegasse: sanctus et bonus Dominus, qui mallet aliquid dissimulare de iure, quam de charitate deponere: Charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt [I Cor. XIII, 4]. |
65 | Denique ut agnoscatis non infirmitatis, sed indulgentiae esse, quia dixit: Non est meum dare vobis; ubi sine matre filii Zebedaei rogant, nihil de Patre dixit; sic enim habes: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est [Matth. X, 40]. Ita Marcus evangelista posuit. Ubi vero mater pro filiis rogat, hoc est, secundum Matthaeum: Non est, inquit, meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo [Matth. XX, 23], hic addidit: A Patre meo; quia maiorem indulgentiam maternus poscebat affectus. |
66 | Quod si putant, dicendo: Quibus paratum est a Patre meo, quia, aut, Patri plus tribuit, aut sibi aliquid derogavit; dicant utrum et illic putent Patri aliquid derogatum, quia dixit in Evangelio Filius de Patre: Pater non iudicat quemquam [Ioan. V, 22]. |
67 | Quod si sacrilegum putamus credere quia Pater ita iudicium detulit Filio, ut ipse non habeat; habet enim, nec potest amittere quod habet naturaliter divina maiestas: sacrilegum utique aestimare debemus quia non potest Filius dare quidquid aut homines mereri possunt, aut quaevis accipere creatura; praesertim cum ipse dixerit: Ego ad Patrem vado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam [Ioan. XIV, 12, 13]. Si enim quod Pater dare potest, Filius non potest, mentita est ergo veritas, et non potest facere quidquid in nomine eius Pater fuerit obsecratus. Nec enim ideo dixit: Quibus paratum est a Patre meo, ut tantummodo a Patre poscatur: nam omnia quaecumque a Patre fuerint postulata, se donare memoravit. Denique non dixit: Quodcumque a me petieritis, hoc faciam; sed: Quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam. |