monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 13 > 4
Ambrosius, De Fide, 5, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT IV.

49 [Alias cap. II.] Quod si quis dicat quoniam Deum Patrem adorat et Filius, quia scriptum est: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus [Ioan. IV, 22]; consideret quando, et apud quem, et cuius suscepto loquatur affectu.
50 Denique et in superioribus non immerito praemissum est, quia Iesus fatigatus ex itinere sedebat, et a Samaritana bibere postulabat; quia secundum carnem hominis loquebatur: nam secundum divinitatem nec fatigari poterat, nec sitire [Ibid. VI, 7].
51 Deinde cum Samaritana quasi Iudaeum appellaret, et prophetam putaret; quasi Iudaeus qui spiritaliter mysteria Legis doceret, respondit: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Nos, inquit, hoc est, se hominibus copulavit. Quomodo autem nisi secundum carnem hominibus copulatur? Et ut ostenderet quia secundum incarnationem responderat, addidit: Quia salus ex Iudaeis est [Ibid. 22].
52 Sed statim post hoc sequestravit [Rom. edit., nominis affectum.] hominis affectum, dicens: Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem [Ibid., 23]. Non dixit: Adorabimus. Quod utique dixisset, si consortium nostri subiret obsequii.
53 Verum cum legerimus quod Maria adoravit eum [Matth. XXVIII, 9], intelligere debemus quod non potest per eamdem naturam et adorare quasi servus, et adorari quasi Dominus: sed potius quia ut homo inter homines adorare dicitur, et quasi [Edit. Amerb., Eras. et Gill., sed haec in marg., Dominus et Filius; Gill. in corpore, ac Rom. cum scriptis cod., Dominus a famulis. Rursus vero post tria verba mss. aliquot legunt, secundum incarnationem legimus et credimus sacramenta; sed contra aliorum, ac edit. omnium auctoritatem. Neque etiam hic de sacramentis disputatur, sed de Scripturae testimoniis.] Dominus a famulis adoratur.
54 Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum, sed in ipsa naturae humanae affectione maiestatem licet spectare divinam. Fatigatur ex itinere Iesus, ut reficiat fatigatos: [Ita omnes edit., at e contrario cuncti prope cod. manu exarati, petit bibere, daturus.] petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus: esurit, cibum salutis esurientibus traditurus: moritur, vivificaturus: sepelitur, resurrecturus: tremulo pendet in ligno, confirmaturus trementes: coelum caligine obducit, ut illuminet: terras tremefacit, ut solidet: maria conturbat, ut mitiget: reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum: creatur ex Virgine, ut ex Deo natus esse credatur: nescire se simulat, ut scire faciat nescientes: adorare quasi Iudaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur.
Ambrosius HOME

csg95.285