monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Fide, 5, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT III.

40 Sed asserunt Ariani: Si solum verum Deum sicut Patrem, ita et Filium dicitis, et unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos deos inducitis; quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo dii videntur esse, sicut duo homines, aut duae oves, pluresve dicuntur: homo autem et ovis nec duo homines dicuntur, nec duae oves, sed unus homo, et una ovis.
41 Haec Ariani dicunt, et hac disputatione versuta simpliciores capere nituntur. Tamen si legamus Scripturas divinas, inveniemus pluralitatem magis in ea cadere, quae diversae discretaeque substantiae sunt, hoc est, ἑτερουσία. Idque in Salomonis libris habemus expressum, eo loco scilicet in quo dicit: Tria sunt autem impossibilia intelligere, et quartum quod non cognosco; vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in iuventute [Prov. XXX, 18, 19]. Utique aquila et navis et serpens unius non sunt generis atque naturae, sed differentis discretaeque substantiae, et tamen tria sunt. Contra se igitur sua esse intelligunt argumenta testimoniis Scripturarum.
42 Itaque dicendo Patris et Filii discretam esse substantiam, differentemque deitatem, duos utique ipsi deos asserunt: nos autem cum et Patrem confitemur, et Filium; asserendo tamen unius esse deitatis non duos deos, sed unum Deum dicimus. Et hoc Dominicis eloquiis approbamus; quia ubi plures sunt, ibi aut naturae aut voluntatum et operationum est differentia. Denique ut suis sibi testimoniis revincantur, duo homines dicuntur; quia licet unius naturae sint iure nascendi, tamen et tempore et cogitatione et opere et loco distant: et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum; quia unitas non est, ubi est diversitas: unus autem Deus dicitur, et Patris et Filii ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur.
43 Denique tanta veritas unitatis est, ut etiam quando natura sola generationis aut carnis significatur humanae, et unus homo de multis dicatur, sicut habes: Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo [Psal. CXVII, 6], id est, non una persona hominis, sed una caro, et una fragilitas generationis humanae. Et addidit: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine [Ibid., 9]. Nec hic utique specialem hominem, sed generalem conditionem designavit. Denique statim subiecit de pluribus: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus [Ibid., 9]. Sed ubi homo dicitur, naturae interdum, ut supra diximus, communis inter omnes unitas significatur: ubi principes, variarum quaedam differentia potestatum est.
44 Sed inter homines aut in hominibus unius alicuius rei unitas est, aut charitatis, aut cupiditatis, aut carnis, aut devotionis et fidei: generalis autem unitas, et quae in se secundum divinitatis gloriam complectitur omnia, solius est Patris et Filii et Spiritus sancti.
45 Unde et Dominus cum diversitatem inter se hominum designaret, qui nihil habent inter se quod possit ad unitatem individuae substantiae pertinere: In lege vestra, inquit, scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum est [Ioan. VIII, 17]. Et cum praemisisset: Duorum hominum testimonium verum est; ubi venit ad suum et Patris testimonium, non dixit: Verum est testimonium nostrum, quia duorum deorum testimonium est; sed: Ego, inquit, sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater [Ibid., 18]. Supra quoque similiter ait: Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater [Ibid., 16]. Itaque et infra ut supra et Patrem significavit et Filium, nec pluralitatem admiscuit, nec divinae unitatem substantiae separavit.
46 Evidens est igitur quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem hanc dico, quae Graece μονοτὴς dicitur. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam. Ea vero quae diversae substantiae sunt, non solum unum, sed etiam plura dici solere, [Mss. aliquot, licet etiam ex prophetico.] licet iam et prophetico claruerit testimonio; expressius tamen ipse Apostolus declaravit dicens: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra [I Cor. VIII, 5]. Vides igitur quia hi qui ex diversis substantiis sunt, et non ex unius veritate naturae, dii appellantur? Pater autem et Filius, quia unius substantiae sunt, non duo dii, sed Unus Deus, Pater ex quo omnia, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia [Ibid., 6]. Unus, inquit, Deus Pater, et unus Dominus Iesus; et supra: Unus Deus, non duo dii [Ibid. 4]; et infra: Unus Dominus, et non duo.
47 Pluralitas ergo excluditur, non unitas sequestratur. Sed quemadmodum cum legimus Dominum Iesum, nec Patrem, ut supra diximus [Lib. II, cap. 5], a dominationis iure secernimus, quod ei commune cum Filio est: ita cum legimus solum verum Deum Patrem, nec Filium a solius veri Dei iure possumus separare, quod ei commune cum Patre est.
48 Aut dicant quid aliud sentiant, quidve arbitrentur, cum legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies [Matth. IV, 10], utrum Christum non adorandum, et Christo non existiment serviendum? Quod si illa quae adoravit eum Chananaea [Matth. XV, 25], impetrare meruit quod poposcit; et Paulus apostolus, qui servum se Christi prima scriptorum suorum praefatione profitetur [Rom. I, 1], apostolus esse meruit, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum; dicant quid arbitrentur sequendum, utrum cum Ario malint sibi societatem esse perfidiae; ut solum et verum Deum Christum negando, ostendant quia nec adorandum eum, nec serviendum ei iudicent: an vero consortium malint habere cum Paulo, qui serviendo atque adorando etiam Christum, utique solum verum Deum voce affectuque non diffitebatur, quem pio servitio fatebatur.
Ambrosius HOME

csg95.285

Ambrosius, De Fide, 5, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3