Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT II.
28 | Verum copiose iam verum Deum Christum in superioribus libris Scripturarum lectionibus approbavimus. Ergo si Christus, ut edoctum est, Deus verus est, quaeramus qua ratione, cum solum verum Deum Patrem legant, a Patre Filium cupiunt separare. |
29 | Si dicunt quia verus Deus solus Pater est, negare non possunt quia et Filius solus Deus veritas est, quia Christus veritas est. Numquid veritas vero minor est, cum secundum appellationem nominum verus plerumque a veritate dicatur, sicut sapiens a sapientia, iustus a iustitia? Hoc nos inter Patrem non sentimus et Filium, quia et Patri nihil deest, quia Pater est verax: et Filius quia veritas est, aequalis est vero. |
30 | Ut sciant autem, cum solum legunt, nequaquam esse a Patre Filium separandum, meminerint in prophetis a Deo dictum: Ego extendi coelum solus [Esai. XLIV, 24]. Et utique non extendit sine Filio Pater. Ipse enim Filius qui sapientia Dei est, dicit: Quando parabat coelum, cum ipso aderam [Prov. VIII, 27]. Et Paulus de Filio dictum esse confirmat: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli [Hebr. I, 10]. Sive ergo Filius coelum fecit, sicut et Apostolus voluit intelligi, et ipse utique non sine Patre coelum solus extendit, sive, ut Proverbiis habes, Deus in sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu [Prov. III, 19], ostenditur quia nec Pater solus sine Filio coelos fecit, nec sine Patre Filius; et tamen qui coelum extendit, solus dicitur. |
31 | Quam vero id et de Filio aperte intelligendum sit, quod solus appelletur, etsi numquam, inscio Patre, aliquid fecisse credatur; etiam alibi habes, ubi scriptum est: Extendens coelum solus, et ambulans quasi in pavimento super mare [Iob. IX, 8]. Namque Evangelium Domini docuit nos, quod in mari non Pater, sed Filius ambulavit, quando Petrus rogavit eum dicens: Domine, iube me venire ad te [Matth. XIV, 28]. Sed etiam prophetia ipsa documento est; sanctus enim Iob adventum Domini prophetabat, [Iob. III, 8], de quo vere dixit quia magnum cetum erat debellaturus, et factum est: nam feralem illum cetum, diabolum scilicet, ultimis temporibus venerabili corporis sui passione postratum perculit et afflixit [Esa. XXVII, 1]. |
32 | Est ergo solus et verus Deus Filius; haec enim et Filio praerogativa defertur. De nullo namque qui creatus est, proprie dici potest, quia solus est. Nam cui inest communitas creaturae, quemadmodum quasi solus potest a caeteris separari? Itaque homo rationabilis videtur inter omnia terrena animantia, sed tamen non est solus rationabilis; scimus enim rationabilia esse et coelestia opera Dei, angelos et archangelos rationabiles confitemur. Si ergo angeli rationabiles, non utique solus rationabilis homo dicitur. |
33 | Sed dicunt solum dici posse solem; quia sol alter non est. At et ipse sol habet communia multa cum stellis, quod percurrit coelum [Gen. I, 14], quod aethereae illius coelestisque substantiae est, quod creatura est, quod inter omnia Dei opera computatur, quod cum omnibus Deo servit, cum omnibus benedicit Deum, cum omnibus laudat. Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur [Psal. CXLVIII, 3]. |
34 | Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia. |
35 | Solus ergo Filius facit sicut et Pater, quia scriptum est: Quaecumque facio, ipse facit [Ioan. V, 16]. Cum enim unum opus sit Patris et Filii, bene de Patre et Filio dicitur quia Deus solus operatus est; unde etiam cum creatorem dicimus, et Patrem et Filium confitemur. Nam utique cum Paulus diceret: Qui servierunt creaturae potius quam Creatori [Rom. I, 25]; nec Patrem creatorem negavit, ex quo omnia haec; nec Filium, per quem omnia. |
36 | A quo alienum utique non videtur, quia scriptum est: Qui solus habet immortalitatem [I Tim. VI, 16]. Quomodo enim immortalitatem non habet, qui vitam habet in semetipso? Habet utique in natura, habet in substantia; et habet non per gratiam temporalem, sed per sempiternam divinitatem: habet non ex dono quasi servus, sed ex generationis proprietate quasi Filius coaeternus; et habet sicut Pater: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso [Ioan. V, 16]; sicut habet, inquit, sic dedit. Didicisti supra [Lib. IV, cap. 6], quemadmodum dederit; ne putares esse gratiae largitatem, ubi generationis arcanum est. Cum ergo inter Patrem et Filium vitae nulla distantia sit, quemadmodum quod immortalitatem solus habeat Pater, Filius non habeat, aestimari potest? |
37 | Unde intelligant nec hoc loco a solo vero Deo Patre Filium separandum; quia probare non possunt quod solus et verus Deus Filius non sit: cum praesertim et hic aut subaudiatur, ut diximus, et Christum verum solum Deum esse: aut certe aliud ad divinitatem Patris et Filii, aliud ad incarnationem Christi relatum intelligendum sit; quia non est perfecta cognitio, nisi quae et secundum aeternitatem unigenitum Deum verum Dei Filium Iesum Christum, et secundum carnem generatum ex Virgine confitetur. Quod alibi hic ipse Evangelista nos docuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, de Deo est [I Ioan. IV, 2]. |
38 | Denique quam non alienum sit etiam incarnationis hoc loco intelligere sacramentum, docet nos ipsius series lectionis; sic enim habes: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum [Ioan. XVII, 1]. Utique cum et horam venisse commemoret, et clarificari petat, quomodo nisi secundum carnis assumptionem locutum eum convenit aestimari? Nam nec ulla sibi temporum praescripta momenta divinitas habet, nec clarificatione indiget lumen aeternum. Ergo in solo vero Deo Patre et Filium Dei solum verum secundum divinitatis intelligimus unitatem, et in Iesu Christi nomine, quod ex Virgine natus accepit, incarnationis agnoscimus sacramentum. |
39 | Quod si cum solum verum Deum Patrem legunt, Filium cupiunt separare; ergo cum de Filii incarnatione legunt: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; et infra: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri [Act. IV, 11, 12], Patrem existimant ab impertiendae nobis salutis beneficio separandum. At neque sine Patre salus, neque vita aeterna sine Filio. |