Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, CAPUT PRIMUM.
16 | Unde advertant Ariani quam impii sint, qui de spe nostra et voto nobis faciunt quaestiones. Et quoniam hinc prae caeteris vociferari solent, dicentes separatum a solo et vero Deo Christum, intellectus impios pro nostris viribus confutemus. |
17 | Hoc enim loco magis intelligere debent quia haec utilitas, haec merces est perfectae virtutis, hoc divinum et incomparabile munus, ut cognoscamus cum Patre Christum, nec separemus a Patre Filium, sicut Scriptura non separat. Namque hoc magis ad unitatem, quam ad distantiam divinae proficit potestatis, quod idem praemium unum honorem nobis dat Patris, Filiique cognitio: quam mercedem habere non poterit, nisi qui et Patrem cognoverit et Filium; sicut enim Patris, ita Filii cognitio vitam acquirit aeternam. |
18 | Itaque sicut in principio statim Verbum cum Deo Patre pia confessione iunxit Evangelista dicens: Et Verbum erat apud Deum [Ioan. I, 1], ita et hic scribendo verba Domini: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]; coniunctione illa Patrem utique copulavit, et Filium, ut Christum verum Deum a maiestate Patris nemo secernat: numquam enim coniunctio separat. |
19 | Et ideo dicendo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum, et Sabellianos interficit, et Iudaeos exclusit eos utique qui audirent loquentem; ne aut illi eumdem Patrem putarent esse quem Filium, si non addidisset et Christum: aut isti a Patre Filium separarent. |
20 | et |
21 | Quaero autem cur non putent subaudiendum, et ex superioribus colligendum; ut quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Iesum Christum solum verum Deum? Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos deos dicere videretur; nam neque duos dicimus deos, et eiusdem cum Patre divinitatis Filium confitemur. |
22 | Itaque quaeramus qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum? Sed negare non possunt. An verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum iudicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, aut tantummodo nuncupativus, aut falsus. Verus ut Pater, nuncupativus ut sancti, falsus ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent, utrum falso praesumptum Dei nomen, an vero quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrantur. |
23 | Falso praesumptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant; ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant. Sin autem ideo dictum putant Deum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri (eos enim Scriptura deos dixit [Ioan. X, 35], ad quos sermo fiebat Dei) ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur; ut hoc eum putent esse quod hominibus ipse donavit, dicens ad Moysen: Posuit te in Deum Pharaoni [Exod. VII, 1]. Unde et in psalmo dictum est: Ego dixi, dii estis [Psal LXXXI, 6]. |
24 | Et hanc tamen sacrilegorum opinionem Paulus excludit, qui ait: Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra [I Cor. VIII, 5]. Non dixit, sunt dii, sed sunt qui dicantur. Christus autem, sicut scriptum est, heri et hodie ipse est [Hebr. XXIII, 8]. Est, inquit, hoc est, non solum nomine, sed etiam veritate. |
25 | Et bene scriptum est: Heri et hodie ipse est; ut Arii impietas astruendi sacrilegii locum invenire non posset. Qui cum legeret in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II, 7]; annotavit hodie non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est, sicut Paulus in Actibus apostolorum ait: Et nos vobis annuntiamus, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Dominum Iesum Christum, sicut scriptum est in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Act. XIII, 32 et seq.]. Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est, et in saecula: heri, propter aeternitatem: hodie, propter corporis susceptionem. |
26 | Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est. Christus autem semper est, de quo dicit Moyses: Qui est, misit me [Exod. III, 14]. Erat utique Gabriel, erat Raphael, erant Angeli: sed semper esse, qui aliquando non fuerint, nequaquam pari ratione dicuntur. Christus autem, sicut legimus, non fuit, est, et non: sed est in illo fuit [II Cor. I, 19]; unde vere Dei solius est esse, qui semper est. |
27 | Ergo si et nuncupativum Deum non audent dicere, et falsum cum dicere maioris est impietatis, restat ut Deus verus sit, veri Patris non dissimilis, sed aequalis. Qui cum et iustificet et sanctificet quos velit, non foris assumens; sed in se habens sanctificandi potestatem, quomodo non est verus Deus? Nam Apostolus eum utique verum Deum dixit, qui naturaliter Deus esset, sicut habes: Quia tunc, inquit, nescientes Deum, servistis his qui natura non erant dii [Galat. IV, 8]; hoc est, qui veri dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat. |