Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 5, PROLOGUS.
1 | Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum? Beatus ille servus, quem veniens Dominus eius invenerit sic facientem [Matth. XXIV, 45, 46], Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus. |
2 | Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus iudicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas [Ioan. XXI, 13 et seq.]. Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit. Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur [Matth. XXVI, 70 et seq.]. |
3 | Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis [I Cor. III, 2]; novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest? Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam [I Cor. IX, 22]? |
4 | Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit [Tit. III, 10]; ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet. Iubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas [Ibid., 9]. |
5 | Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti? Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque iudicemur esse carnales. Scriptum est enim de huiusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt [II Tim. II, 23, 24]: et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei [I Cor. XI, 16]. Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant. |
6 | Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui. |
7 | Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis [Matth. XXV, 15]; ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est [Ibid., 26, 27]: aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam [Luc. XIX, 23]. |
8 | Date ergo veniam, si quos prolixioris huiuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium [I Cor. IV, 1]. Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit [I Cor. III, 3, 6]. Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio [Ibid., 9]. Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos [Ibid., 12]. |
9 | Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi. In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo. |
10 | O si mihi liceat secure de vobis tunc temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum [Matth. XXV, 20], et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus [II Cor. IV, 7]. Haec sunt talenta quae iubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit [Luc, X, 35]. |
11 | Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi! Ea quae sunt me maiora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi [Matth. XX, 14]. Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur [Luc. XIX, 17]. |
12 | Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit [Deut. V, 5 et seq.]. Sit ille Iesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit [Iosue X, 22 et seq.]; ut esset typus venturum eius nominis virum, cuius imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Iesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur. Sit ille David, cui occurrerunt psallentes iuvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus [I Reg. XVIII, 7]. |
13 | Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Iudaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt [Matth. XXIII, 14 et seq.]. |
14 | Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus [Luc. XIX, 20]: sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo [Deut. XXX, 14]. |
15 | Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna. Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]. |