monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Fide, 4, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT IX.

96 Unde cum inaequalitatem ex generationis obiectu probare non potuerint, intelligant etiam illam divulgatam suae calumniam quaestionis explosam. [Ita mss. prope ad unum: edit. vero, Solent enim opponere. Caeterum ea obiectio una semper fuit e praecipuis Arianorum: sed illam peculiari quadam ratione nobis instructam rationibus intorquebant Eunomiani. His responderunt Gregorius Nyss. lib. VIII in Eunom., Basilius lib. IV contra eumdem, Hilarius lib. XII de Trinit., atque alii.] Solent enim proponere: Quomodo aequalis potest esse Filius Patri? Nam si Filius est, antequam generaretur non erat: aut si erat, cur natus est? Et Arianos se negare consuerunt, qui proponunt Arii quaestiones?
97 Itaque exigunt a nobis responsionem, ut si dixerimus: Antequam generaretur, erat, astute referant: Ergo antequam generaretur, creatus est, et non differt a caeteris creaturis: quia prius coepit creatura esse quam Filius. Et adiiciunt: Cur qui erat, natus est? An quia imperfectus erat, ut postea perfectior fieret? Si autem responderimus quia non erat, obiiciunt statim: Ei ergo generatio contulit ut esset, qui non erat antequam nasceretur; ut hinc colligant: Erat ergo, quando non erat Filius.
98 Sed qui hoc proponunt, et obscuritate volunt involvere veritatem: dicant ipsi utrum temporaliter generet Pater, an intemporaliter. Si enim temporaliter dixerint, quod Filio obiiciunt, Patri ascribent; ut videatur Pater coepisse esse, quod non erat: si intemporaliter, quid superest, nisi ut ipsi solvant quam proposuerint quaestionem; ut cum generationem Patris abnuant temporalem, generationem quoque Filii temporalem non esse fateantur?
99 Si ergo non est generatio eius ex tempore, aestimari datur quod nihil praecesserit ante Filium, qui non sit ex tempore. Si enim aliquid ante Filium, iam non sunt in ipso creata omnia, quae vel in coelo sunt vel in terris, et Apostolus redarguitur, qui hoc in epistola sua [Coloss. I, 16] scripserit: quod si nihil ante generationem, non adverto cur posterior asseratur, quem nemo praecessit.
100 Connectenda est alia eorum plena impietatis obiectio, quae latentem habeat dolum, quo sensus facilium, mentesque perstringat. Interrogant enim, utrum omne quod finem habet, aliquando coeperit. Et si acceperint eiusmodi responsionem, quia quod finem habet, coepit aliquando; referunt, utrum Pater desierit generare Filium. Quod cum tenuerint, nostro aspirante consensu, contexunt: Coepit ergo generatio. Id si non abnuas, consequi videtur, ut si coepit generatio, videatur in eo coepta, qui natus est; ut natus esse dicatur, qui ante non fuerat, unde definiant: Aliquando ergo Filius non fuit.
101 Adiiciunt alias ineptias loquacitatis suae, dicentes: Si Verbum Patris Filius est, et ideo genitus dicitur, quia Verbum est: quod autem Verbum est, opus non est: multifariam locutus est Pater [Hebr. I, 1]; multos ergo generavit filios, [Mss. duo, si non creavit; unus, si non creatus est.] si non operatus est, sed locutus est Verbum. Amentes homines! quasi non intelligant, quid intersit inter prolativum sermonem, et in aeternum permanens Dei Verbum ex Patre natum: natum utique, non prolatum: in quo non composita syllaba, sed plenitudo divinitatis aeternae est, et vita sine fine.
102 Subtexunt aliam impietatem, proponentes utrum volens, an invitus generaverit Pater; ut si dixerimus volentem, antiquiorem generatione voluntatem videamur fateri, et referant quia non sit Filius coaeternus Patri, quem aliquid antecessit: aut quia et ipse sit creatura; quia scriptum est: Omnia quae voluit, fecit [Psal. CXIII, 11]; cum hoc ipsum non de Patre et Filio, sed de his quas Filius fecit, dictum sit creaturis. Sin autem invitum Patrem generasse responderimus, invalidum Patrem dixisse videamur.
103 Sed mihi in sempiterna generatione praecedit, nec velle, nec nolle: ergo nec invitum dixerim, nec volentem; quia generatio non in voluntatis possibilitate est, sed in iure quodam et proprietate paterni videtur esse secreti. Nam sicut bonus Pater non aut ex voluntate est, aut necessitate, [Vet. edit., sed per naturam, ita generat; non pauci mss. ac Gill. in marg., sed super utrumque, ita generat. Reliqui atque edit. Rom. ut in textu. Erat porro ipsius Arii haec obiectio, ut Epiphanius Haer. 76, num. 6, scriptis mandavit. Geminam ei responsionem Patres opponebant: alii enim Filium voluntate agnoscebant genitum, voluntatem tamen quod hoc etiam loco non praetermisit Ambrosius, generatione priorem esse pernegabant: alii vero plures hanc ipsam quam Doctor hic noster, solutionem afferebant.] sed super utrumque, hoc est, natura; ita non generat ex voluntate aut necessitate Pater.
104 Esto tamen, sit generatio in voluntate generantis, quando hanc voluntatem fuisse dicunt? Si in principio, in principio utique Filius: si sempiterna voluntas, sempiternus et Filius: si coepit voluntas, displicuit igitur sibi quod erat Deus Pater, ut mutaret statum. Displicuit ergo sibi sine Filio, placere coepit sibi in Filio.
105 Iam illa consequentia ut dicamus: Si studium generandi nostro more assumpsit, ergo et caetera quae generationem praecedere solent, nostro more assumpsit; nostro autem usu generationis votum est, non voluntas.
106 Produnt igitur impietatem suam, qui volunt generationem coepisse Christi; ut videatur non generatio illa Verbi manentis, sed prolatio fluentis esse sermonis: deinde multos inducendo filios, negent in Christo divinae proprietatem naturae; ut nec unigenitus, nec primogenitus aestimetur: postremo ut si principium credatur accepisse, etiam finem videatur habiturus.
107 Sed neque principium assumpsit aliquando Dei Filius, qui erat in principio [Ioan. I, 1]: neque finem habebit, qui est principium universitatis et finis [Ioan. VIII, 20]. Nam cum sit principium, quomodo quod habebat, accepit? aut quomodo sui finem habebit; cum omnium ipse sit finis, ut in illo fine sine fine maneamus? Dei enim generatio cum temporalis non sit, nec ante se, nec in se tempus invenit.
108 Frigida igitur eorum et vana quaestio in creaturis ipsis non habet locum; ipsa etenim quae temporalia sunt, discretionem in quibusdam habere temporis non videntur. Lux nempe splendorem generat, nec comprehendi potest quod splendor luce posterior sit, aut lux splendore antiquior; quia ubi lumen est, splendor est: et ubi splendor, etiam lumen est. Itaque nec sine splendore lumen, nec splendor potest esse sine lumine; quia et in splendore lumen, et splendor in lumine est. Unde et Apostolus splendorem paternae gloriae Filium dixit [Hebr. I, 3]; quia splendor paternae lucis est Filius: coaeternus, propter virtutis aeternitatem: inseparabilis, propter claritudinis unitatem.
109 Ergo si temporalia et aerea haec comprehendere et separare non possumus, quae videmus; Deum quem non videmus, qui super omnem est creaturam, in ipso suae generationis arcano possumus comprehendere? Possumus eum a Filio tempore separare, cum omne tempus opus Filii sit?
110 Desinant ergo dicere: Et antequam generaretur, non erat. Ante enim temporis est, generatio ante tempora; et ideo quod posterius est, prius non est: nec opus ante auctorem potest esse; cum opera ipsa principium de operatore suo sumant. Nam quomodo ante operatorem suum usus operis aestimetur; cum omne tempus opus sit, et omne opus de operatore suo ut esset, accepit?
111 Experiri igitur adhuc istos volo, qui sibi videntur astuti; ut de nostris respondeant, qui calumniantur divinis, longeque refugiunt ab inscrutabili supernae generationis arcano: quaestionem suam humanae astruant generationis exemplo. De Filio Dei dicunt quia antequam generaretur non erat, hoc est, de Dei sapientia, de virtute Dei, [Paris. quaedam edit., de Deo vero.] de Dei Verbo, cuius generatio nihil ante se novit. Quod si aliquando, ut volunt, non fuit (quod nefas dictu est) non fuit ergo in Deo perfectionis aliquando plenitudo divinae, si postea processum generationis accepit.
112 Tamen ut sciant quam vana sit et solubilis eorum quaestio; licet nihil in eo humanis divinisve commune, tamen docebo homines, antequam nascerentur, fuisse. Aut negent Iacob sanctum fuisse, priusquam nasceretur, qui fratrem supplantavit in materni adhuc uteri positus arcano [Gen. XXV, 23]: negent Hieremiam, antequam nasceretur, [Omnes edit., sanctum fuisse: melius mss. omittunt sanctum.] fuisse, cui dicitur: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te [Ierem. I, 5]. Quid hoc evidentius tanti exemplo prophetae, qui sanctificatus est, antequam natus, et antequam formaretur, est cognitus?
113 Quid etiam de Ioanne loquar, de quo mater religiosa testatur, quia intra materna situs adhuc viscera, praesentiam Domini spiritu cognovit, exsultatione consignavit, sicut scriptum meminimus, matre dicente: Ecce enim ut facta est in auribus meis vox salutationis tuae, exsultavit in gaudio infans in utero meo [Luc. I, 41]? Erat igitur qui prophetabat, an non erat? At certe erat; erat enim qui venerabatur auctorem, erat qui loquebatur in matre. Denique Elisabeth filii spiritu replebatur, Maria filii spiritu sanctificabatur; sic enim habes, quia exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth [Ibid.].
114 [Confer, si vacat, hanc istius loci enarrationem cum ea quam lib. II in Lucam tantum non iisdem verbis reperies.] Vide singulorum verborum proprietates. Vocem quidem Mariae prior Elisabeth audivit, sed Ioannes prior Domini gratiam sensit. Pulchre sibi conveniunt oracula oraculis, femina mulieri, et pignus pignori. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo, licet honore diverso, prophetant matres spiritu parvulorum. Quis igitur auctor huius miraculi? nonne Dei Filius, qui fecit esse non natos?
115 De rebus humanis [Edit., quaestio nostra; mss., quaestio vestra, id est, obiectio vestra.] quaestio vestra non potest convenire; potestne de divinis convenire secretis? Quid est: Antequam generaretur, non erat? Numquid Pater aliqua tempora conceptionis accepit, ut Filium tempora praevenirent? Aut femineae more naturae, generationis suae molitus est partum; ut molitio ipsa Filio esset antiquior? Quid est hoc? Cur divina secreta discutimus? Proprietatem legi divinae generationis, non qualitatem.
116 Facinus indignum! ut ex se quidam coelestia metiantur, qui Christum non nasci potuisse, sed fieri, tamquam unum de spadonibus putant: aut tamquam unum de spadonibus Patrem Filium, quem generare non potuerit, adoptaverit.
Ambrosius HOME

csg95.252

Ambrosius, De Fide, 4, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik