monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Fide, 4, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT VIII.

77 [Alias cap. VI.] Illud ridiculum est, [Omnes edit. et mss. aliquot omisso, illud ridiculum est, statim incipiunt, Imperator auguste, quidam, etc. Unde non pauci mss. etiam resecant, Imperator auguste: melius alii, quamquam pauciores, ut in contextu.] Imperator auguste, quod quidam hoc etiam ad inaequalitatem Dei Patris et Filii obiiciendum usurpare consuerunt, quod dicant omnipotentem Patrem esse, quod generavit Filium: negent autem omnipotentem Filium, dicentes quia generare non potuit.
78 Sed vide quemadmodum saeva impietas; ut dialectica philosophorum se ipsa convincat. Hac enim quaestione aut coaeternum Patri Filium necesse est sua voce fateantur, aut si principium temporis Filio aliquod ascribunt, principium potentiae necesse est tribuant etiam Patri. Ita cum omnipotentem Filium negant, incipiunt, quod nefas dictu est, asserere per Filium Patrem omnipotentem esse coepisse.
79 Nam si per generationem omnipotens Pater, utique aut coaeternus Patri Filius est; quia si semper omnipotens Pater, sempiternus et Filius: aut si fuit, quando non erat Filius sempiternus; fuit ergo quando non erat omnipotens Pater. Nam cum volunt dicere Filium aliquando coepisse, in illud recidunt, ut et Patris potentiam dicant non semper fuisse, sed ex Filii generatione coepisse. Ita dum Filio Dei cupiunt derogare, plus tribuunt; ut contra fas omne auctorem paternae potentiae declarare videantur; cum Filius dicat: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 15]. hoc est, non quae Patri ipse tradiderit, sed quae a Patre iure generationis acceperit.
80 Et ideo Filium sempiternam dicimus esse virtutem: si ergo sempiterna eius virtus atque divinitas, utique et potentia eius est sempiterna. Filio igitur qui derogat, Patri derogat, pietatem offendit, violat charitatem. Nos honorificemus Filium, in quo Pater complacet; placet enim Patri ut laudetur Filius, in quo ipse complacuit.
81 Respondeamus tamen intentioni eorum, [Epilogum pro querimoniis ab Ambrosio usurpatum Hexaem. lib. VI, num. 24, observabamus. Neque vero eamdem vocem hoc loci usurpat sensu admodum alieno; nihil enim aliud signat quam eiusmodi sermonem, qualem oratores, ut iudicum mentes a causae quae agitur, cogitatione avertant, ad movendos ciendosque affectus adhibere solent.] ne epilogo quodam invidiam quaestionis declinasse videamur. Generavit, inquiunt, Pater. non generavit Filius. Quod hic argumentum est inaequalitatis? Generatio enim paternae proprietatis est, non potentiae: et pietas aequat, non separat. Denique in ipso usu nostrae infirmitatis frequenter evenire cognoscimus, ut et infirmi filios habeant, et non habeant fortiores: habeant servi, non habeant domini: habeant inopes, non habeant [Ita vet. edit. et plures potioresque mss. At Rom. edit. cum aliis nonnullis, qui ditiores sunt.] qui potentes sunt.
82 Sed si dicunt et hoc infirmitatis esse, quia volunt homines filios habere; nec possunt: quamvis humana non sint conferenda divinis, intelligant tamen inter ipsos quoque homines non potentiae esse, sed paternae proprietatis, habere filios, vel non habere: nec in potestate nostrae voluntatis esse generare, sed in corporis qualitate; nam si esset potentiae, utique potentior multos haberet. Ergo non est potentiae habere filios vel non habere.
83 Numquid naturae est? Si naturae infirmitatem putatis, et ad humana vos confertis exempla, eadem Patris est natura quae Filii est. Itaque aut verum Filium dicitis, et Patri in Filio derogatis per unitatem eiusdem naturae (sicut enim Pater natura Deus est, ita et Filius: deos autem ait Apostolus [I Cor. VIII, 5] non natura deos esse, sed dici); aut si negatis esse verum Filium, hoc est, eiusdem naturae, non est ergo generatus: si non est generatus Filius, non generavit Pater.
84 Colligitur itaque iuxta sententiam vestram, ut non sit omnipotens Deus Pater; quia generare non potuit, si non generavit Filium, sed creavit. Sed quia omnipotens Pater, cum iuxta sententiam vestram solus generator omnipotens sit, generavit utique Filium, non creavit. Verum ipsi magis quam vobis credendum est. Ille ait: Genui [Psal. CIX, 3]; et frequenter ait, generationis suae testis.
85 Non est ergo naturae, non est potentiae in Christo aliqua, quia non generavit, infirmitas; quia generatio, sicut saepe iam diximus, non ad sublimitatem potentiae, [Hanc Ambrosii sententiam Petavius lib. II de Trinit. cap. 5, ita exponit, hoc est, inquit, proprium quiddam esse personae, sive naturae divinae, qua in Patre subsistit. Quod ut adhuc fiat planius, advertendum ex natura Patris generari Filium, non quatenus natura est, sed quatenus est in Patre; ut ille simul et consubstantialis sit Patri, et ab eo personaliter distinctus.] sed ad proprietatem refertur naturae. Nam si ideo omnipotens Pater, quia Filium habet; omnipotentior ergo esse potuit, si plures haberet.
86 An vero potentia eius in una generatione defecit? At ego ostendam et Christum habere filios, quos quotidie generat, sed ea generatione, vel potius regeneratione, quae potestatis est, non naturae; adoptio enim potestatis est, generatio proprietatis. Quod ipsa Scriptura nos docuit; dicit enim Ioannes quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius [Ioan. I, 10 et seq].
87 [Rom. edit. et quidam mss., Dicimus itaque: vet. edit. et alii mss., Didicimus itaque. Aptius; refertur enim ad superiora, dedit illis potestatem, etc. Iterum vero ubi omnes, et mss. aliquot, proprietatis autem generationem, Amerb. atque Eras., generationes; reliqui cod. invertunt sententiam in hunc modum, proprietatem autem generationis. Minus commode.] Didicimus itaque potestatis esse, quod nos filios Dei fecit: proprietatis autem generationem esse oracula divina declarant; dicit enim Sapientia Dei: Ex ore Altissimi prodivi [Eccl. XXIV, 5], hoc est, non coacta, sed libera: non potestati obnoxia, sed nata generationis arcano, privilegio dominationis et [Mss. quatuor, iure pietatis. Haud incongrue.] iure potestatis. Denique de eadem Sapientia, hoc est, de Domino Iesu, alibi Pater dicit: Ex utero ante Luciferum genui te [Psal. CIX, 3].
88 Quod utique ideo dixit, non ut corporalem alvum declararet, sed ut proprietatem verae generationis ostenderet. Nam si ad corporalem referas, ergo omnipotens Pater cum dolore et conceptione generavit. Sed absit, ut Deum ex infirmitate corporis metiamur. Est quidam uterus paternae arcanum substantiae, interiusque secretum, quod non Angeli, non Archangeli, non Potestates, non Dominationes, non aliqua creaturarum potuit penetrare natura. Cum Patre enim semper, et in Patre semper est Filius: cum Patre per distinctionem indissociabilem Trinitatis aeternae, in Patre per divinae unitatem naturae.
89 Quis igitur hic arbiter divinitatis, qui discutiat Patrem ac Filium: ille, quare generaverit: iste, cur non generaverit? Servulum suum aut ancillulam cur non generaverit, nemo condemnat: isti condemnant, cur non generaverit Christus; condemnant enim sua opinione, cum derogant. Nec coniugibus inter se cur non generaverint, aut charitas minuitur, aut meritum derogatur: isti quia non generavit, Christi minuunt potestatem.
90 Cur, inquiunt, Filius Pater non est? Quia et Pater Filius non est. Cur non iste generavit? Quia nec ille generatus est. Nec ideo minus habet Filius, quia Pater non est: nec Pater minus habet, quia Filius non est. Dixit enim Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Adeo generatio in paterna proprietate non in iure est potestatis.
91 Est quaedam indistincta distinctae incomprehensibilis et inenarrabilis substantia Trinitatis. Distinctionem etenim accepimus Patris et Filii et Spiritus sancti, non confusionem: [Sic omnes edit. et mss. non pauci: alii vero iugulatis vocibus. distinctionem, non separationem, subiungunt, divinitatemque admirando mysterio manentem semper accipimus ex Patre, semper per Filium, semper in Spiritum sanctum; unus e Colbert., distinctionem, non separationem, non pluralitatem didicimus. Caetera ut in contextu.] distinctionem, non separationem: distinctionem, non pluralitatem. Divino itaque admirandoque mysterio manentem semper accipimus Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum: non duos Patres, non duos Filios, non duos Spiritus. Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Iesus, per quem omnia, et nos per ipsum [I Cor. VIII, 6]. Unus natus ex Patre Dominus Iesus, et ideo unigenitus. Unus et Spiritus sanctus [I Cor. XII, 11], ut idem Apostolus dixit: Sic accipimus, sic legimus, sic tenemus. Distinctionem scimus, [Nonnulli mss., secreta scimus, sacramenta servamus.] secreta nescimus: causas non discutimus, sacramenta servamus.
92 Facinus indignum, ut qui generationis suae facultatem non habent, divinae generationis [Mss. nonnulli, examinandae sibi arrogent potestatem.] examen sibi arrogent, vindicent potestatem: Negent ergo aequalem Patri Filium, quia non generavit Filius: negent aequalem Patri Filium, quia Patrem habet. Hoc si de hominibus dicerent, quorum aliqui volunt filios habere, nec possunt, iniuriam putaremus: sic etiamsi inter duos honore pares habenti filios qui non habet, negaretur aequalis. Et ideo hoc, inquam, grave et de ipsis hominibus videtur, ut quis ideo minor putetur, quod Patrem habet. Nisi forte tamquam constitutum in familia putant Christum dolere, quod emancipatus a Patre non sit, et administrandi patrimonii non habeat facultatem. Sed non est Christus in sacris, [Vet. edit., qui sacra universa distinxit; Rom. et mss . . . . destruxit. Dicebantur autem pupilli in sacris esse, ut patet ex Cod. Theod. de Maternis bonis, leg. 1 et 9.] qui sacra universa destruxit.
93 Quomodo volunt tamen, respondeant, verane generatio sit, et verus Filius ex Deo Patre natus, hoc est, ex substantia Patris, an ex alia natus substantia? Si enim dicunt ex Patre, hoc est, ex Dei substantia, [Omnes edit., convenit quod . . . . dicant; mss., convenit, quia . . . . dicunt. Optime, idem enim est ac si legeretur, convenit inter nos, sive in hoc non dissentimus, etc.] convenit; quia ex substantia Patris Filium dicunt. Ergo quia unius substantiae, unius utique potentiae. Si vero ex alia substantia Filius est, quomodo omnipotens Pater est, et omnipotens Filius non est? Quid enim praestantius si ex alia substantia Filium Deus fecit, cum utique et Filius ex alia nos substantia filios Dei fecerit? Ergo aut unius substantiae Filius cum Patre, aut unius potentiae.
94 Friget igitur eorum quaestio, quia de Christo iudicare non possunt; immo quia vincit ille, cum iudicatur. Digni tamen sunt isti iudicio suo, qui hanc obiiciunt quaestionem. Si enim ideo aequalis Patri Filius non est, quia non generavit Filium, et isti utique fateantur, si non habent filios, qui serunt huiusmodi quaestiones, suos sibi etiam servulos preferendos, eo quod habentibus filios aequales esse non possunt. Si autem habent filios, non putent sibi meritum, sed filiorum iuri deferri.
95 Non consistit igitur haec quaestio, quia aequalis Filius Patri ideo esse non possit, quia Pater generaverit Filium, Filius nullum ex se ipse generaverit. Nam et fons fluvium generat, et fluvius fontem ex se ipse non generat: et lux splendorem generat, non splendor lucem; et una natura est splendoris et lucis.
Ambrosius HOME

csg95.244

Ambrosius, De Fide, 4, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ambrosius > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik