monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Fide, 4, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT VII.

72 Sed ut ad superiora redeamus, et proposita concludamus, facit quasi Verbum Filius voluntatem Patris. Verbum hoc nostrum utique prolativum est, syllabae sunt, sonus est; et tamen a sensu nostro, et mente non discrepat, et quae interiori tenemus affectu, ea tamquam operantis Verbi testificatione signamus. Sed non sermo noster operatur, solum est Verbum Dei, quod nec [Verbum prolativum seu προφόρικον verbo interno, sive ἐνδιαθέτῳ opponi iam annotavimus. Verbum autem divinum προφόρικον qui eo modo diceret, ut syllabas aut sonum corporeum esse fingeret, nemo usque adeo insanus fuit: at illud ipsum esse ἐνδιάθετον contendebant ac similem humanis habitibus, proindeque accidentalem, atque a Patris natura separatum, ut ex Basilii homil. 27 cont. Arianos, etc., intelligimus. Verumtamen idem illud Verbum spiritali quadam ratione prolativum asseverabant Ariani, quod nimirum ex Patre nasceretur non per generationem Verbi manentis, sed quasi per prolationem fluentis sermonis, quod toto hoc opere impugnat Ambrosius.] prolativum est, nec quod ἐνδιάθετον dicunt; sed quod operatur, et vivit, et sanat.
73 Vis scire quale Verbum? Audi dicentem: Vivum est enim Verbum Dei, et validum atque operatorium et acutum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum [Hebr. IV, 12].
74 Verbum igitur audis Dei Filium, et a patria voluntate et potestate secernis? Audis quia vivit, audis quia sanat: noli ergo nostro comparare verbo. Si enim verbum nostrum quae non obtutu viderit, non auditu audierit, loquitur; et loquitur tamen cognita per quaedam naturae humanae interna mysteria: quomodo non impius, qui secundum divinitatem in Dei Verbo et obtutum quemdam corporeum exigit, et auditum: et putat quod non possit a se quidquam facere Filius, nisi quod Patrem facientem viderit; cum per unitatem, ut diximus, eiusdem substantiae, idem velle atque idem nolle et idem posse et in Patre sit et in Filio et in Spiritu sancto?
75 Quod si homines plerumque sensuum qualitate discreti, tamen unius propositi intentione concordant; quid de Patre nos et Dei Filio congruit aestimare: cum id quod humana imitatur charitas, substantia divina possideat?
76 Ponamus tamen, sicut ipsi volunt, quia quasi in exemplari, quod viderit Patrem facientem, Filius faciat. Et hoc utique eiusdem substantiae est; nullus enim potest alterius imitationem operationis implere nisi qui eiusdem naturae habeat unitatem.
Ambrosius HOME

csg95.242

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik