Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT VI.
63 | Ergo nec contumax Filius, ut etiam de quarta propositione dicamus; nihil enim consiliarius Filius fecit, quod cum Patris non conveniat voluntate. Denique vidit Pater quae fecit Filius, et probavit quia bona valde. Sic enim habes in Genesi: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est [Gen. I, 3, 4]. |
64 | Numquid hic dixit Pater: Fiat talis lux, qualem ipse feci: aut fiat lux, quae ante non fuerat: aut Filius qualem faceret, interrogavit? Sed fecit, ut voluit, qualem Pater usque eo voluit, ut probaret. Ergo novum opus Filii est. |
65 | Deinde si reprehenditur in Filio secundum interpretationes Arianorum quia quod viderit, fecit, qui utique secundum Scripturas quod non vidit, et fecit, et dedit esse quae non erant: quid dicunt de Patre, qui quod viderat praedicavit, quasi ea quae facienda forent, non potuerit praevidere? |
66 | Similiter ergo videt Filius Patris opus, sicut Pater opus Filii: nec quasi alienum laudat, sed quasi proprium recognoscit: Quaecumque enim Pater fecerit, eadem Filius facit similiter [Ioan. V, 19]; ut idem opus Patris Filiique sentires. Nihil ergo facit Filius, nisi quod Pater probet, Pater laudet, Pater velit; quia ex Patre totus est: non ut creatura, quae multa committit, dum studio lapsuque peccati, voluntatem frequenter offendit auctoris. Nihil ergo Filius facit, nisi quod placeat Patri; quia una voluntas, una sententia est, una est vera charitas, unius operationis effectus. |
67 | Denique ut scias charitatis esse quod non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem, cum praemisisset: Quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter, subiecit: Pater enim diligit Filium. Ergo quod dixit Scriptura quia non potest, ad inseparabilis et individuae charitatis retulit unitatem. |
68 | Quod si naturaliter est, ut vere est, inseparabilis charitas; inseparabilis utique est etiam operatio naturaliter: et impossibile ut opus Filii cum Patris non conveniat voluntate [Ioan. XII, 50]; quando id quod Filius operatur, operatur et Pater: et quod Pater operatur, operatur et Filius: et quod loquitur Filius, loquitur et Pater, sicut scriptum est [Ioan. XIV, 10]: Pater meus qui in me manet, ipse loquitur; et opera quae ego facio, ipse facit. Nihil enim Pater sine virtute atque sapientia sua condidit; quia omnia in sapientia fecit, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti [Psal. CIII, 24]. Nihil etiam Deus Verbum sine Patre fecit. |
69 | Non operatur sine Patre, non sine patria voluntate sacrosanctae illi se obtulit salutaris mundi totius hostia passioni, non sine patria voluntate mortuos suscitavit [Hebr. X, 10]. Denique Lazarum suscitaturus levavit oculos sursum, et dixit: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: et ego sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti [Ioan. XI, 41, 42]: ut quamvis ex personae hominis incarnati susceptione loqueretur, unitatem tamen paternae voluntatis et operationis exprimeret; quia Pater omnia audit, omnia videt quae vult Filius. Videt ergo et Pater facientem Filium, audit volentem. Denique non rogavit, et exauditum se esse dixit. |
70 | Nec existimari potest quia non audit Pater, quod velit Filius: et ut scias quia semper auditur a Patre, non quasi servus, nec quasi propheta, sed quasi Filius: Et ego, inquit, sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti. |
71 | Propter nos igitur gratias agit; ne eumdem Patrem, eumdemque Filium esse credamus, cum idem opus Patris audimus et Filii. Nam ut cognosceres non quasi infirmum gratias egisse, sed quasi Dei Filium semper sibi divinam potentiam vindicare, clamavit: Lazare, veni foras. Imperantis utique vox ista est, non precantis. |