Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT V.
48 | Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem. Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari. |
49 | Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco. Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est. |
50 | Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas. Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur. |
51 | Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus. |
52 | Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis. Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo. |
53 | Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat. An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula [Marc. II, 11], sanitatis iam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret? Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret [Psal. CXLV, 8], mortuos suscitaret [Matth. XI, 5], votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus [Marc. VI, 56]? |
54 | Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore eius nos sanati sumus [Esai. LII, 5]. An qui in vulnere debilis non erat, erat in maiestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem? |
55 | Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur? Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus. Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae maiestatis infirmitas. |
56 | Denique ut scias quia secundum bominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua [Luc. XXII, 32]. Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum [Matth. XVI, 18]. Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, huius fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur. |
57 | Duas igitur species impossibilitatis vacare iam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino? Ergo mentitus es, Domine Iesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim [Ioan. XIII, 13]. Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti. |
58 | Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt. Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia. |
59 | Ergo si neque insensibilis in Filio natura, neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et maiestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae eiusdem habeat unitatem. |
60 | Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem [Ioan. V, 19]; et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis [II Cor. XII, 11]. Nam quid insipientius, quam de maiestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide [I Tim. I, 4, 5]? Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare. |
61 | Quomodo ergo videt Filius Patrem? Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera maioris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius. |
62 | Ergo si Filius per eiusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est. |