monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > 4
Ambrosius, De Fide, 4, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT IV.

38 [Alias cap. III.] Aliud rursus obiiciunt, asserentes unam atque eamdem potestatem Filii et Patris esse non posse, quia ipse dixit: Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem [Ioan. V, 19]. Itaque nihil ex se fecisse Filium dicunt, nec facere posse, nisi quod viderit facientem Patrem.
39 O praescia sapientia infidelium argumentorum! quae subiecit quod solveret, quaestionem, addendo quod sequitur: Quia quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter [Ibid.]; hoc nempe sequitur. Cur ergo scriptum est: Eadem facit Filius, [Mss. aliquot, et non alia; reliqui et edit. omnes, et non talia. Rectius; eadem quippe facere, aequalitatis est; talia, id est, similia, imitationis. Obiectionem porro, quam ex superiori loco urgebant Ariani, non solum hic, et lib. II. de Spiritu sancto, cap. 12, confutat; verum etiam lib. II Hexaem. cap. 5, n. 19, et in psal. CXVIII sermon. 20, num. 32, quem ultimum locum non sine operae pretio examinabis.] et non talia; nisi ut in Filio unitatem, non imitationem paterni operis aestimares?
40 Sed tamen ut illorum quoque argumenta discutiamus, quaero ut respondeant, utrum videat Filius opera Patris. Videt itaque, an non? Si videt, ergo et facit: si facit, desinant omnipotentem negare, quem omnia posse facere, quae Patrem facientem viderit, confitentur.
41 Quid est autem, viderit? Corporaliumne [Nonnulli mss., aliquis visus oculorum est . . . . corporales etiam in Patre visus, etc.] aliquis usus oculorum est? Sed si hoc de Filio velint dicere, corporalis etiam in Patre usum operationis ostendent; ut facientem videat, quod ipse facturus est.
42 Quid est autem: Non potest Filius facere a se quidquam? Hoc interrogemus, hoc consideremus. Est ergo aliquid impossibile Dei virtuti atque sapientiae? Hoc est enim Dei Filius, qui utique non alienam accepit fortitudinem, sed quemadmodum vita est, non aliena vivificatione subnixus, sed alios vivificans; quia ipse vita est: ita etiam sapientia est, non quasi insipiens accipiens sapientiam, sed qui de suo alios faciat esse sapientes: ita etiam virtus est, non quasi per infirmitatem consecutus incrementa virtutis, sed ipse virtus, qui virtutem fortibus largiatur.
43 Quomodo ergo virtus quasi cum iurisiurandi attestatione dicit: Amen, amen dico vobis (Ioan.* V, 19), quod est: [Hunc significatum dictionis Amen tradit etiam Hieronymus epist. 134, quae est ad Sophronium, et 137, quae ad Marcellam. In illis autem alias duas acceptiones addit, nimirum ubi quandoque pro fiat, quandoque pro vere seu verum est, ponitur. Easdem similiter admittit Ambrosius, priorem scilicet in psalm. XL, num. 36, alteram autem lib. de Myst. cap. 9, num. 54, et alibi.] Fideliter, fideliter dico? Fideliter ergo dicis, Domine Iesu, et cum sacramenti quadam repetitione confirmas quod nihil facere potes, nisi quod facientem Patrem videris. Fecisti mundum, numquid alterum mundum Patrem tuus fecit, quem quasi ad exemplar acceperis? Ergo necesse est fateantur impii [Quam hoc loco tangit Vir sanctus philosophorum quorumdam de mundorum multiplicitate opinionem, eiusdem alibi non semel mentionem facit, ut exempli causa lib. I Hexaem. cap. 1, n. 3, et lib. II, cap. 2, num. 5. Haec autem illa sententia bifariam dividebatur. Etenim plures mundos existere corporeos asseverabant nonnulli, cum alii geminum tantum, corporeum scilicet quem habitamus, atque incorporeum qui et archetypus vocitabatur, admittebant. De priore intelligendus videntur Ambrosius citatis locis, non secus ac Magnus Augustinus lib. III, cont. Academ. cap. 10, num. 23, nec non lib. II de Civit. Dei, cap. 2, et lib. XI, cap. 5, pluresque alii: de posteriore autem idem Augustinus lib. I de Ordine, cap. 11, num. 32, et lib. I Retract. cap. 3; Eusebius lib. XI, Praepar. Evang., num. 27, ex lib. VI Strom. Clementis Alex., et multi alii. Porro Gregorius quoque Nazianz. Orat. 36 non minori impetu invehitur in Arianos, quod duos vel etiam quatuor mundos inducerent.] aut duos, aut certe multos esse mundos, quod philosophi asserunt; ut se etiam in hoc errore gentilitatis involvant. Aut si velint verum sequi, dicant sine exemplari te fecisse, quod feceris.
44 Dic mihi, Domine, quando in mari Patrem incarnatum videris ambulantem [Marc. VI, 48]? Ego enim nescio, ego hoc de Patre credere sacrilegum puto, qui te solum carnem assumpsisse cognovi. Quando videris in nuptiis Patrem aquam in vina vertentem [Ioan. II, 9]? Sed solum te unigenitum Filium legi ex Patre natum, solum te ex Spiritu sancto accepi et Virgine secundum incarnationis sacramenta generatum [Matth. I, 25]. Ergo ista, quae memoravimus a te gesta, non fecit Pater: sed sine exemplari paterni operis, ad redimendam tuo sanguine salutem mundi, solus immaculatus ex alvo Virginis processisti.
45 Ac ne forte incarnationis tantummodo putent sequestrandum esse mysterium (licet cum dicunt: Non potest Filius a se facere quidquam [Ioan. V, 19], nihil excipiant, ita ut et quidam impius dixerit: Nec culicem facere potest, tam temerario ausu, petulantique sermone maiestatem supernae virtutis irridens), dic, Domine Iesu, quam terram sine te Pater fecerit? Coelum enim sine te non fecit, quia scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt [Psal. XXXII, 6].
46 Sed nec terram sine te fecit, quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Nam si aliquid sine te Deo Verbo Pater fecit, non ergo omnia facta per Verbum, et evangelista mentitur. Quod si omnia facta per Verbum, et omnia per te coeperunt esse, quae non erant, utique quae non vidisti a Patre facta, a te ipse fecisti. Nisi forte [Ambrosius tum hic, tum lib. I. Hexaem. cap. 1, num. 1, veteres PP. secutus, ut puta Iustinum Mart., Paraen. ad Graecos, Clementem Alexand. lib. VI Stromat., Tertullianum de Anima cap. 8 et Praescript. cap. 7, atque alios, idearum nomine intelligit naturas quasdam incorporeas, aeternas, increatas, a Deo et mundo distinctas, quo sensu illas Aristoteles variis locis Metaphys. atque Ethic. explicat, et irridet. Sed ipsum sive quod praeceptori suo invideret, sive quod non satis caperet illius mentem, eiusdem doctrinam traduxisse ad absurdum sensum multi arguunt; cum per ideas nihil aliud intellexisset divinus philosophus, nisi formas in mente Dei existentes, ad quas ille mundum creaverit. Sic eum interpretantur praeter Eusebium lib. XI de Praepar. Evang. num. 53, et lib. XV, num. 13, Augustinus lib. de Quaest. 83, q. 46, et lib. I Retract. cap. 3, et plures alii.] philosophicas tibi ideas Platonica illa disputatione praestituunt, quas ab ipsis tamen philosophis scimus irrisas. Si autem ex te ipse fecisti, vana est assertio perfidorum, quae auctori omnium, cui suppetit ex se faciendi magisterium, tribuit discendi profectum.
47 Quod si per te negant coelum esse factum, vel terram, considerent impii quo se suo furore praecipitent, cum scriptum sit: Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant [Ierem. X, 11]. Peribit ergo, Ariane, qui quod perierat, et reperit et redemit? Sed ad proposita revertamur.
Ambrosius HOME

csg95.226

Ambrosius, De Fide, 4, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik