Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT III.
27 | [Alias cap. II.] Itaque discutiamus eorum alias quaestiones. Scriptum est, inquiunt: Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput autem Christi Deus [I Cor. XI, 3]. Qua in quaestione dicant mihi, velim, utrum coniungere, an dividere haec quatuor velint. Si enim coniungere, atque ita dicunt Deum caput esse Christi, sicut vir est mulieris caput, videte quid incidant. Nam si haec tamquam ex paribus sumpta est comparatio, et haec quatuor, id est, mulier, vir, Christus, et Deus, quasi ex unius atque eiusdem naturae similitudine comparantur, ergo mulier et Deus unius incipient esse naturae. |
28 | Quod si hoc displicet, quia sacrilegum est dicere, ut volunt dividant. Itaque si Christum apud Deum Patrem ita volunt esse, sicut est mulier apud virum; unius utique Christum et Deum dicunt esse substantiae, quoniam mulier et vir unius sunt in carne naturae [Gen. II, 24]: nam quod distat, in sexu est. Cum vero inter Christum et Patrem sexus non interveniat, quod unum inter Filium et Patrem in natura est, fatebuntur: quod diversum in sexu est, denegabunt. |
29 | Placetne ista divisio? An mulierem, virum et Christum unius volunt esse substantiae, et Patrem separant? Raeccine igitur divisio placet? Si ita est, videte quid incidant. Aut enim non solum Arianos, sed etiam Photinianos se necesse est confiteantur; quia Christum hominem tantum fatentur, quem humanae tantummodo naturae aestimant copulandum: aut vel invitos acquiescere par est nostrae sententiae, per quam id quod impie cogitarunt, pie religioseque defendimus; ut sit Christus quidem secundum generationem divinam Dei virtus, secundum assumptionem autem carnis, unius cum omnibus hominibus in carne substantiae: salva tamen incarnationis suae gloriae; quia veritatem suscepit, non imaginem carnis. |
30 | Sit ergo iuxta humanam conditionem caput Christi Deus; non enim dixit caput Christi Pater, sed caput Christi Deus; quia divinitas, ut pote creatrix, caput est creaturae. Et bene dixit: Caput Christi Deus; ut et divinitatem Christi significaret, et carnem, hoc est, incarnationem in Christi nomine: in Deo autem unitatem divinitatis, et magnitudinem potestatis. |
31 | Eousque autem caput Christi Deus secundum incarnationem dictum est, ut et caput viri Christus secundum incarnationem Verbi dictum sit. Quod alibi Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae [Ephes. V, 23]. Et in consequentibus addidit: Qui se tradidit pro ea [Ibid., 25]. Secundum incarnationem igitur caput viri Christus, quia secundum incarnationem facta traditio est. |
32 | Est ergo caput Christi Deus; ubi servi, hoc est, hominis, non Dei, forma tractatur. Sed nihil praeiudicat Dei Filio, si secundum carnis veritatem similis sit hominibus, qui in divinitate cum Patre unum est [Ioan. X, 30]; non enim potestas hac interpretatione minuitur, sed misericordia praedicatur. |
33 | Quis autem unam divinitatem Patris et Filii pie abneget; cum ipse Dominus consummaturus praecepta, discipulis suis dixerit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus [Ioan. XVII, 11]? Pro testimonio enim fidei positum est, licet ab Arianis ad argumentum perfidiae derivetur. Etenim quoniam toties lectam negare non queunt unitatem, extenuare conantur; ut talis videatur divinitatis unitas inter Patrem et Filium, qualis est inter homines unitas devotionis et fidei: licet etiam inter ipsos homines unitas naturae sit ex communitate naturae. |
34 | Unde et illud apertissime solvitur, quod ad extenuationem Dominicae unitatis obiicere consuerunt, quia scriptum est: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt [I. Cor. III, 8]. Hoc Ariani, si saperent, non obiicerent. Quomodo enim negare conantur quia Pater et Filius unum sunt, cum Paulus et Apollo et natura unum sint et fide? Sed tamen per omnia unum esse non possunt, quia nequeunt comparari humana divinis. |
35 | Inseparabilis ergo Deus Pater Verbo, inseparabilis virtute, inseparabilis sapientia per divinae unitatem substantiae; et est in Filio, sicut frequenter est scriptum: est vero non ut egentem sanctificans, nec ut vacuum implens; quia non vacua Dei virtus. Nec enim virtus virtute augetur; quia non duae virtutes, sed una virtus: nec divinitas divinitatem accipit; quia non duae divinitates, sed una divinitas: nos autem per acceptam et inhabitantem in nobis virtutem unum erimus in Christo. |
36 | Communis ergo littera, sed discrepans divina, humanaque substantia. Nos unum erimus, Pater et Filius unum sunt: nos secundum gratiam, Filius secundum substantiam. Alia autem per coniunctionem, alia per naturam unitas. Denique vide quid ante praemiserit: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te [Ioan. XVII, 21]. |
37 | Considera ergo quia non dixit: Tu in nobis, et nos in te: sed tu in me, et ego in te; ut se a creaturis separaret. Et addidit: Et isti in nobis [Ibid.], ut etiam hic suam potentiam et Patris a nobis secerneret, ut quod nos in Patre et Filio unum sumus, non naturae videatur esse, sed gratiae: quod autem Filius et Pater unum sunt, non hoc Filius accepisse per gratiam, sed naturaliter ut Filius possidere credatur. |