monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De Fide, 4, II.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 4, CAPUT PRIMUM.

1 Consideranti mihi, Imperator auguste, qua ratione sic erraverit [Sic mss. plures ac potiores: alii autem ac edit., genus hominum (vet. edit., humanum) de Dei Filio, ut plerique diversa (vet. edit., vae diversa) sequerentur.] genus hominum, ut de Dei Filio plerique, vae mihi, diversa sequerentur; nequaquam satis mirum videtur quia erravit humana scientia de supernis, sed quod Scripturis non detulit obedientiam.
2 Quid enim mirum, si mysterium [Dei Patris et Domini, in mss. plerisque omittitur copula.] Dei Patris et Domini Iesu Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss., II, 3], per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere, nisi ex revelatione, potuerunt?
3 Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Dominum Iesum, nunc de coeli altissimis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem: subito exinanitum, ut habitaret in nobis; nec umquam imminutum, cum semper Filius in Patre, et in Filio Pater esset?
4 Dubitavit in eo ipse Praenuntius, licet [Per Synagogae typum, id est, in quantum Synagogae figura erat, eiusque personam repraesentabat: in quantum autem Christi praecursor, non cadebat in talem prophetam tanti erroris suspicio, ut ipse Ambrosius tradidit lib. V in Lucam, num. 93, ubi fusius haec prosequitur. Videri etiam possunt praeter D. Thomam 2-2, q. 2, art. 7, ad 2, sacri interpretes in XI Matthaei, et VII Lucae. Quod vero ad angelorum dubitationem, iam a nobis observatum est ad lib. de Instit. Virg. cap. 5, num. 39, Doctorem nostrum eamdem hanc opinionem saepius repetere: sed eam nusquam pertractat uberius, quam hoc ipso loco.] per Synagogae typum, dubitavit ipse ante Domini faciem destinatus. Denique missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus [Matth. XI, 3]?
5 Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium. Unde cum resurgeret Dominus, atque illum quem dudum secundum carnem angustus sepulcri locus texerat, resurgentem ab inferis [Mss. aliquot, melioris notae, coeli astra sustinere . . . opinionis incerta.] coeli alta sustinere non possent, haeserunt etiam coelestia opinionis incerto.
6 Veniebat enim novis victor redimitus exuviis, Dominus in templo sancto suo; praeibant angeli et archangeli, mirantes spolium ex morte quaesitum: et quamvis scirent nihil Deo accedere ex carne potuisse, quia infra Deum omnia sunt, tamen tropaea crucis, cuius principium super humeros eius, et triumphatoris aeterni manubias intuentes, quasi eum quem emiserant coeli portae, capere non possent; licet numquam eius capiant maiestatem, maiorem viam quaerebant aliquam revertenti: adeo nihil exinanitus amiserat!
7 Debuit tamen novo victori novum iter parari; semper enim victor tamquam maior et praecelsior est: sed quia aeternae sunt iustitiae portae, [Thuan. cod. unus, idemque novi et veteris Testamenti aditus, quibus, etc.] eaedemque novi et veteris Testamenti, quibus coelum aperitur, non mutantur utique, sed elevantur; quia non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat.
8 Translatus erat Enoch [Gen. V, 11], raptus Elias [IV Reg. II, 12]: sed non est servus supra Dominum. Nullus enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo [Ioan. III, 13]. Nam et Moysen, licet corpus eius non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi posteaquam Dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni, et piorum animas elevavit. Translatas ergo Enoch, raptus Elias; ambo famuli, ambo cum corpore: sed non [Non pauci mss., post resurrectionem iam cum manubiis. Non ita male; subintelligitur enim, ut postea Christus ascendit.] post resurrectionem, non cum manubiis mortis, et triumpho crucis viderant illos angeli.
9 Et ideo Dominum omnium primum ac solum de morte triumphantem venire cernentes, tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae [Psal. XXIII, 7].
10 Erant tamen adhuc et in coelestibus qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae [Ibid., 8]? Sed quia et angeli processus habent scientiae, et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis, atque prudentiae: solus enim sine processu Deus; quia in omni perfectione semper aeternus est.
11 Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel iam cognoverant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
12 Iterum multitudo Angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
13 Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae [Ibid., 10]? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem [Esai. LIII, 2]: si ergo ipse non est, Quis est iste rex gloriae?
14 Respondetur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Ergo Dominus virtutum ipse est Filius. Et quomodo infirmum Ariani dicunt, quem Dominum virtutum, sicut et Patrem, credimus? Quomodo Ariani discretionem faciunt potestatis, cum Dominum sabaoth Patrem, Dominum sabaoth Filium legerimus? Nam et hic sic positum plerique codices habent, quod [Mss. aliquot, interpretes alicubi omnipotentem interpretati sunt. Et sane cum Ambrosius ex voce omnipotens argumentetur, sine dispendio sensus aliae interpretationes omitti possent. Verum cum habeantur in aliis cod. manu exaratis, nec non in editis omnibus, reiiciendas alias duas non putavimus. Primam qua sabaoth exponitur virtutum sive exercituum, agnoscit Epiphanius Haer. 26, et, praeter alios Patres, Origenem, Gregorium Nazianz., Augustinum, etc., Hieronymus epist. 136, ad Marcellam: sicut et eamdem simul atque tertiam, qua scilicet memorata dictio idem sonat ac omnipotens epist. 142 comprobat. Quod autem illa ipsa vox etiam pro rege sumi dicitur, hoc non reperimus alterius cuiusquam firmatum suffragio.] Dominus sabaoth ipse sit rex gloriae: sabaoth autem interpretes alicubi Dominum virtutum, alicubi regem, alicubi omnipotentem interpretati sunt. Ergo quoniam qui ascendit Filius est: qui ascendit autem, Dominus est sabaoth; omnipotens utique Dei Filius est.
Ambrosius HOME

csg95.208

>>> Ambrosius, De Fide, 4, II.
monumenta.ch > Ambrosius > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik