monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Fide, 3, XVI. <<<    

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XVII.

137 Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Iesum Stephanus vidisse se dixit [Act. VII, 55]. Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare? Sedet quasi iudex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.
138 Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Qui coelos apertos habet, Iesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Iesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Iesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur.
139 Quod si qui obiiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit.
140 Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis iniuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Iesu, recipe spiritum meum [Act. VII, 58]. Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Ibid., 59]. Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur. Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur.
141 Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent. Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus. Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae maiestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem. Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur.
142 Sed iam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus. Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.
Ambrosius HOME

csg95.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik