monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Fide, 3, XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XVI.

129 Nemo metuat, nemo formidet: plus confert fidelibus, qui minatur. Venenatae sunt blanditiae perfidorum, tunc cavendae cum id quod negant, praedicare se simulant. Sic decepti sunt et ante, qui facile crediderunt; ut ibi perfidiae laqueos inciderent, ubi fidem esse credebant.
130 Qui dicit, inquiunt, Christum creaturam secundum caeteras creaturas, anathema sit. Audierunt simplices, et crediderunt: Innocens enim, sicut scriptum est, credit omni verbo [Prov. XIV, 15]. Audierunt ergo, et crediderunt, primo decepti sono; ac velut aves intenti ad escam fidei, extentum sibi laqueum non caverunt. Ita dum fidem sequuntur, hamum nefandae fraudis attrectaverunt. Et ideo: Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae [Matth., X, 16]; praemittitur astutia, ut sit tuta simplicitas.
131 Sunt enim serpentes Evangelici, qui exuunt veterem usum, ut induant novos mores, sicut scriptum est: Exspoliantes veterem hominem cum actibus eius, et induentes novum secundum imaginem eius, qui creavit eum [Coloss. III, 9, 10]. Discamus ergo depositis vetusti hominis exuviis, Evangelicorum serpentium vias; ut more serpentium servare caput, fraudem cavere noscamus.
132 Satis fuerat dicere: Qui dicit creaturam Christum, anathema sit. Cur bono confessionis, Ariane, venena permisces, ut totum corpus contamines? Addendo enim: Secundum caeteras creaturas, non creaturam Christum negas, sed creaturam dicis esse dissimilem; creaturam enim dicis, etsi praestantiorem caeteris asseras creaturis. Denique Arius huius impietatis magister Dei Filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut caeteras creaturas. Videtis igitur haereditario patris vestri vos usos esse sermone? Sat est creaturam negare, quid opus fuit addere: Sed non sicut caeteras creaturas? Recide quod putruit, ne serpat contagio: venenum habet; mortem affert.
133 Deinde dicis interdum Deum Christum: sed ita dic [Omnes edit. ac mss. aliquot, dic Deum, ut Deum verum, ut plenitudinem, etc.: elegantius reliqui, ut in textu.] Deum verum, ut plenitudinem ei paternae divinitatis assignes; sunt enim qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra. Non ergo perfunctorie nuncupandus Deus, sed ita ut eamdem divinitatem praedices in Filio, quam Pater habet, sicut scriptum est, Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso [Ioan. V, 26]. Dedit utique quasi Filio per generationem, non quasi inopi per gratiam.
134 Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. Vide quid addidit, ne tu calumnieris ex verbo. Filium hominis legis, et accipientem arguis? Nega ergo Deum, si non omnia Filio quae Dei sunt, deferuntur; cum enim dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 15]; cur tu non omnia quae divinae naturae sunt, etiam in Filio confiteris? Nam qui dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt; quid excipit quod non habet?
135 Quid est quod ἐμφατικῶς, quam fideli magis sermone commemores, quod mortuos suscitaverit, maria pedes transmiserit, infirmitates hominum curaverit? Haec enim etiam servulis suis praestitit. Plus ista miror in hominibus, quod tantam eis dederit potestatem. Aliquid de Christo audire desidero, quod speciale sit Christi, quod cum iis quae creata sunt, non possit esse commune; quia genitus, quia unicus est Dei Filius, quia Deus verus ex Deo vero, quia ad dexteram Patris sedet.
136 Ubicumque lego consessum Patris et Filii, semper ad dexteram Filius sedet. Numquid melior Filius Patre? Non hoc dicimus: sed quem charitas Dei honorat, humana iniquitas derogat. Scivit Pater serendas esse de Filio quaestiones, praebuit nobis quod sequeremur, pietatis exemplum, ne Filio derogemus.
Ambrosius HOME

csg95.201

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik