monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Fide, 3, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XV.

123 Quomodo negant Dei esse substantiam? Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium, substantiam tamen in Deo esse non abnuant?
124 Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt; quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series comprehendi; tamen iudicarunt Patres fidem suam [Amerb. et Eras. tali proprie Ἐπιούσιον; Gill. et Rom. edit. cum mss. ut textu, si tamen duos cod. excipias, in quibus habetur, contra ὁμοούσιον. Non recte.] tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in substantia Domini, et vidit Verbum eius? Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium comprobatum repudiant et refutant.
125 Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis [Ambigitur inter eruditos quaenam sit illa Eusebii Nicom. epistola, cuius hic mentio fit ab Ambrosio. Hermannus lib. II Vitae S. Athan. cap. 8 post card. Baronium ad annum 325 putat eam esse, cuius Theodoretus lib. I, cap. 8, edit. Vales. commeminit. Valesius vero in eumdem locum non de epistola Nicomediensis, sed de libello fidei ab Eusebio Caesar. Patribus concilii oblato intelligendum hunc Theodoreti locum defendit, allatis in hanc rem quibusdam rationibus: quae sane tanti non videntur, ut eius opinio omni careat difficultate. Verum quidquid sit, certum est Ambrosium non de formula seu libello fidei, sed de epistola hoc loco loqui. Quod vero idem Eusebius Ambrosio dicitur Arianorum auctor, hoc sancto viro non est singulare; Athanasius enim passim Arianos Eusebianorum nomine significat. Socrates quoque lib. I, cap. 6, de litteris Alexandri Alexandrini epis. agens, Eusebium non tam Arii doctrinam defendisse, quam suam ipsius propagare voluisse scripto prodidit.] epistola sua prodidit scribens: Si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput haereseos amputarent.
126 Frustra autem verbum istud propter Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam produnt; [Hoc illud est, quod scribit Basilius epist. 300, οὐ γὰρ αὐτό τί ἐστιν ἑαυτῶ ὁμοούσιον, ἀλλὰ ἕτερον ἑτέρῷ.] ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur.
127 An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et [Edit. ultimae Paris., panem περιούσιον, ut et infra περιούσιος panis. Absurde. Caeterum Marius Victor. lib. I et II cont. Arianos, eodem modo vocem ὁμοουσιον defendit, quo hic defenditur ab Ambrosio. Unde non satis caute videtur Petavius lib. IV de Trinit. c. 2, n. 13, de hoc Ambrosii loco ita scripsisse: Verum levius id argumentum, quam ut eo persuaderi possit οὐσίας vocem in Scripturis nominatim exprimi. Melius id alii demonstrant ex eo quod Deus ipse ὁ ὢν appellatur. Certum est enim Arianos contra hanc vocem quasi Scripturis omnino incognitam reclamare solitos, ut Athanasius Orat 2. cont. Arianos, Epiphanius Haer. 69, Marius Vict. atque alii testificantur; quibus querimoniis Ambrosium hic recta occurrere manifestum est. Quod autem ad etymologiam, quam hic et lib. de Incarn. Myst. cap. 9, tradit sanctus Doctor, fatemur quidem eum dictionem simpliciter repetendam a participio οὖσα, sed in huiusmodi originibus rem ad vivum resecare velle aequo severius est. Proinde vix ullum fore existimamus, qui effraenem illam intemperiem probet, qua Dallaeus lib. II de Usu PP. cap. 3. ob similes naevos in Patres aliquot invehitur, maxime vero in Ambrosium.] panem ἐπιούσιον Dominus dixerit [Matth. VI]; et Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος [Exod. XIX]? Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί, quod semper maneat? Qui enim est, et est semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur divina substantia. Propterea ἐπιούσιος panis, quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis [Psal. CIII, 15].
128 Servemus igitur praecepta maiorum, nec haereditaria signacula [Nonnulli mss., ut rudes temeritate, etc. Librum porro sacerdotalem vocat Ambrosius Nicaeni concilii definitionem et symbolum, quod ut everterent Ariani in concilio Ariminiensi Valens Sygid. catholicis episcopis simplicibus Arianae perfidiae venenum propinavit; cum in secunda huius concilii confessione inter varias propositiones orthodoxae fidei congruentes hanc vir callidissimus inseruit, qua anathemate feriebantur, qui Christum creaturam sicut caeteras creaturas profiterentur. Porro quibus artibus hanc tragoediam excitarent Ariani narrat Sulp. Sev. l. II et Hieron. adv. Lucif. Quam Arii ipsius impietatem nullibi non exagitat Ambrosius.] ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheti cum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi eius praerogativa est servata. Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum iam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude, signarunt: qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus?
Ambrosius HOME

csg95.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik