monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Fide, 3, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XIV.

108 De substantia autem, Imperator auguste, quid loquar unius Filium cum Patre esse substantiae; cum imaginem Paternae substantiae Filium legerimus [Sap. VII, 26]; ut in nullo secundum divinitatem a Patre intelligas discrepare?
109 Iuxta hanc imaginem dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Ergo nec [Substantia ubique Ambrosio idem est atque οὔσια Graecorum, id est, ipsamet rei natura, sive hoc ipsum quod res quaeque est. Qui sane intellectus cum negari non possit admodum catholicus, tandem invaluit apud Latinos, ut Deus habere substantiam et Christus Patri consubstantialis esse diceretur. Nam cum vocem substantia Latini ad originem suam referebant, sive illam deducerent a verbo subsistere, ut Augustinus lib. VII de Trinit., cap. 4 et 5, sive a verbo substare, ut Boetius lib. de Duab. naturis, eamdem vocem proprie sumi non posse affirmabant, nisi de eo quod subiectum esset, sive substaret et quasi substerneretur accidentibus. Eosdem adeas licet, sicut et Marium Victor., qui Constantii florebat temporibus. Hic enim et varias huius dictionis significationes fuse prosequitur, et omnes locos quos hic refert Ambrosius noster, idem commemorat. Phaebadius quoque haec ipsa pertractat, ex quibus omnibus quantum ab ea voce abhorrerent intelligitur. Sed non omittendus Athanasius qui libro de Synodis pag. 903, secundum Sirmicens. confessionem referens, illic statutum ut vocibus substantiae et consubstantialitatis abstineretur, scribit.] substantiam in Deo possumus denegare; neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam: licet alia sit substantia Dei, alia creaturae. Nec posset insubstantivus Filius Dei esse, per quem cuncta subsistunt.
110 Et ideo ait: Non est occultatum os meum quod fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae [Psal. CXXXVIII, 15]. Virtuti enim et divinitati ea, quae ante constitutionem mundi, vel imperspicabili maiestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam.
111 Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam. Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Iam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam. Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincula mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno.
112 Et tamen quid obstat quominus illam divinam intelligas esse substantiam, cum Deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades [Ibid., 8].
113 Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui [Ibid., 16]; eo quod non operis factura sit Filius, sed Verbum genitum potestatis aeternae: ἀκατέργαστον enim dixit, hoc est, inoperatum atque increatum Verbum sine alicuius creaturae testimonio ex Patre natum: et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis. Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus Dei Filium, sed inoperatam eius divinitatem et ipse fatearis.
114 Scio autem aliquos dicere inoperatum esse etiam incarnationis mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus; quia partus est Virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partus opus esse dixerunt, tu, Ariane, opus putas esse Dei Verbum?
115 Aut hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum effractae sunt, montes ceciderunt, et revelata est substantia [Nahum. II, 6]? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam. Ergo si ad hunc sensum refers, ideo occiderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur.
116 Sed meminerimus qui montes ceciderunt, illi utique de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et iactare in mare [Matth. XVII, 19]. Montes ergo sunt altitudines se extollentes.
117 Denique in Graeco, [LXX interpr., καὶ τὰ βασίλεια διέπεσε.] regna ceciderunt, habetur. Quae regna, nisi satanae, de quo dixit Dominus: Quomodo stabit regnum ipsius [Matth. XII, 26]? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli. Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium, revelatum est paternae Dei Filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi ipsi montes aerei, de quorum medio quatuor currus procedunt [Zach. VI, 1]?
118 Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam Dei verbo Domini corruisse; cum diceret Dei Filius: Obmulesce, et exi, immunde spiritus [Marc. I, 25]. De quo et propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte [Ierem. LI, 25].
119 Isti ergo ceciderunt montes, et revelatum est quod esset in Christo divina substantia, dicentibus iis, qui viderant: Vere Filius Dei est [Luc. IV, 41]; non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat. Ieremias quoque dicit: Super montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum, quia defecerunt; eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad iumenta expaverunt et defecerunt [Ierem. IX, 10].
120 Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea [Psalm. LXXXVIII, 48]; quia in natura fragilitatis humanae Dei Filius loquebatur.
121 De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius [Ibid. 39, 40]. In quo utique servum dixit, nisi in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo [Philip. II, 6, 7]? Mea ergo susceptione servus, sua Dominus potestate.
122 Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit in substantia Domini [Ierem. XXIII, 18]; et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a nequitiis et adinventionibus suis [Ibid., 22].
Ambrosius HOME

csg95.193

Ambrosius, De Fide, 3, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik