monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Fide, 3, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XIII.

103 [Alias cap. VI.] Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus [Lib. 1, cap. 7], superest ut unius quoque maiestatis Patrem Filiumque doceamus. Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae [Matth. XXV, 31]. Ecce Filii expressa maiestas est: quid ei deest, cuius increatam maiestatem negare non possunt? Est ergo Filii maiestas.
104 Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una maiestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum [Luc. IX, 26]. Quid est: Et sanctorum angelorum, [Vet. edit., nisi quod honorant et servi Domini dignitatem suam.] nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui?
105 Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant. Neque enim suam maiestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede maiestatis suae [Matth. XXV, 31]; sed assistunt, ut Patris et Filii [Mss. aliquot, gratiam videant.] gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus.
106 Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum angeli non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angelis cum eo. Et ut doceret unam maiestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis [Ita omnes edit. ac plures mss. Rom. autem sola, confundetur eum; ubi reliqui mss. prae se ferunt, confitebitur eum.] confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis [Marc. VIII, 38]. Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic iudicat, hi ministrant.
107 Divinam autem non praemisit maiestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur. Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit maiestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum. Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus.
Ambrosius HOME

csg95.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik