monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Fide, 3, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XII.

92 Quaero autem quomodo regnum velint Patris et Filii esse divisum; cum Dominus dixerit, ut supra ostendimus; Omne regnum in se divisum, facile destruetur [Matth. XII, 25]?
93 Et ideo ad excludendum Arianae sacrilegium saevitatis, unum imperium Patris et Filii etiam Petrus sanctus asseruit dicens: Quapropter satagite, fratres, certam vestram vocationem et electionem facere. Haec enim facientes non errabitis; sic enim abundantius ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei, et Domini nostri [Ms. unus, creatoris; alii nonnulli, et omnes edit., Salvatoris: caeteri qui et probatiores, conservatoris.] conservatoris Iesu Christi [II Petr. I, 10, 11].
94 Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat, et hoc ideo sic accipit, ut Patrem Filiumque potestate secernat; is tamen et regnum Filii fatebitur, et aeternum. Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui; sed etiam cum regna comparabilia nulla sint Dei regno, quod Filii esse, etiamsi velint negare non possunt: [Edit. omnes cum mss. aliquot, aut contra sententiam suam videbunt. Quid magis ridiculum.] aut contra suam sententiam redibunt, ut idem Patris et Filii regnum esse fateantur: aut, quod sacrilegium est dicere, ius Patri regni minoris ascribent: aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, eius regnum fatebuntur aequale.
95 Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus, et probamus: probamus autem non nostris, sed coelestibus testimoniis.
96 Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum coelorum, regnum etiam Filii esse: ipse enim dixit: Amen, amen, dico vobis quoniam sunt aliqui [Vet. edit. ac mss. non pauci, de istis astantibus: Rom., de istic astantibus: reliqui mss., de his astantibus. At omnino scribendum ut in textu; hoc namque loco, sicut et apud Marcum infra citatum in Graeco constanter legas, τῶν ᾧδε ἑστηκότων. Rursus vero ubi habetur in cunctis edit. ac mss. quibusdam, Dubitari ergo non potest; in reliquis cod. praefertur Dubitare ergo noli.] dehic astantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regnum suum [Matth. XVI, 28]. [Nonnulli mss., Dubitare ergo noli.] Dubitari ergo non potest quod sit regnum Filii Dei.
97 Sed accipe ipsum esse regnum Filii, quod Patris est: Amen dico vobis quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant [Omnes edit., regnum Dei venientis; mss., regnum Dei; unus, filium Dei, veniens: quod omnibus quoque Scripturae idiomatis confirmatur. Iterum autem ubi omnes edit. ac plures mss., idem haeres; alii nonnulli exhibent, iidem homines.] regnum Dei veniens in virtute [Marc. VIII, 39]. Eo enim usque unum regnum est, ut unum sit praemium, idem haeres, eadem merita, idem sponsor.
98 Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se Filius dixerit : Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris mei [Matth. XIII, 43]. Quod enim Patris est per maiestatis proprietatem, id etiam Filii est per eiusdem claritudinis unitatem. Ergo et Patris regnum Scriptura dixit, et Filii [Ioan. XVII, 5].
99 Accipe nunc quia ubi regnum Dei dicit, nec Patris nec Filii separat potestatem; quia et paternum et Filii regnum uno Dei nomine comprehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei [Luc. XIII, 28]. An negamus in regno Filii prophetas esse, cum et latroni dicenti: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; responderit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 42, 43]? Aut quid est [Nonnulli mss., in regno Filii.] esse in regno Dei, nisi aeternam nescire mortem? Qui autem nesciunt aeternam mortem, vident Filium hominis venientem in regnum suum.
100 Quomodo ergo potest non in potestate habere quod donat dicens: Tibi dabo claves regni coelorum [Matth. XVI, 19]? Et videto distantiam. Servus aperit, Dominus largitur: iste per se, ille per Christum: famulus claves accipit, Dominus ordinat potestates: [Mss. aliquot, ius donationis.] aliud ius donantis, aliud dispensantis obsequium est.
101 Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse Patris et Filii. Habes ad Timotheum: Paulus apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae [I Tim. I, 1]. Unum igitur Patris et Filii regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus asseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei [Ephes. V, 5]. Ergo unum regnum, et una divinitas.
102 Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum Deum [Deut. VI, 4]. Probavit et Apostolus, dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter [Coloss. II, 9]. Si enim iuxta Apostolum plenitudo omnis corporaliter divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis Patrem et Filium fatebuntur: aut si Patris et Filii divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter Filius habeat; quid est quod [Omnes edit., aestimant amplius ascribendum; mss. nonnulli, aestimant; plures, existimant; sed omnes omnino, amplius reservandum.] existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine perfectionis? Ergo una divinitas.
Ambrosius HOME

csg95.186

Ambrosius, De Fide, 3, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik