monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Fide, 3, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT XI.

76 Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur factus. Nam si ad divinitatem refers, ergo et in opprobrium Deus factus est; sic enim habes: Tu autem repulisti, et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum [Psal. LXXXVIII, 39]; et infra: Et factus est in opprobrium vicinis suis [Ibid., 42]. Vicinis, inquit, non civibus, non domesticis, non adhaerentibus; quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI, 17]: qui vicinus est, non adhaeret. Et, Factus est in opprobrium; quia crux Domini Iudaeis scandalum, [Non pauci mss., Graecis stultitia sapientibus. Per eamdem, etc.] Graecis stultitia [I Cor. I, 23]. Nam sapientibus per eamdem crucem excelsior factus est coelis, excelsior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor, ipse qui erat prioris.
77 Vide quam non defugiam ista, ut etiam congeram: sed quomodo factus sit, considera.
78 Primum quod purificatione facta, considet in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis [Hebr. I, 3, 4]. Ubi purificatio, hostia: ubi hostia, corpus: ubi corpus, oblatio: ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis.
79 Deinde sponsor melioris testamenti [Hebr. VII, 22]. Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris [Hebr. IX, 16], sicut subter est scriptum: mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam.
80 Excelsior quoque coelis factus quomodo sit, ostenditur: Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet quotidie necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est [Hebr. VII, 26, 27]. Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior: in eo igitur [Edit. omnes, excellentior: mss. prope ad unum, excelsior.] excelsior factus est, sedendo ad dexteram Patris, in quo se minor angelis factus, obtulit passioni [Hebr. II, 9].
81 Postremo ipse Apostolus ad Philippenses ait, quia in similitudine hominis factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem [Phil. II, 7, 8]. Vide ubi factus sit: In similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus abediens usque ad mortem; [Ita edit. ac plures mss.; nonnulli tamen pro obedientiam legunt obedientia, virgulam expungentes ante regnum divinitatis: pro quibus vocibus alii etiam aliquot habent, regnum dignitatis.] ut obedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis.
82 Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse [Rom. edit. cum mss. duobus, quod factum est: vet. edit. cum reliquis, quod factus est, Christus videlicet. Subiungit autem Ambrosius factum et creatum eamdem habere significationem, eam nimirum qua de productione rerum ex nihilo intelliguntur. Et hoc quidem in Graeco idiomate verissimum est, ut Hieronymus in cap. 4 Epist. ad Ephes. et Augustinus lib. I cont. Advers. Leg. et Prophet. cap. 23 docent: licet ultimus utrumque etiam in Scripturis indifferenter de rebus sive ex materia aliqua factis, sive ex nulla dici asserat. Quod autem ad Latinam linguam, iidem illi Patres creari ac fieri et de generatione liberorum et de magistratuum institutione usurpari memorant, quod probatorum scriptorum usu planissimum est. Graecorum igitur Patrum, qui Verbum divinum κτίσμα, id est, creaturam dicere semper exhorruerunt, Ambrosius ubique quam firmissime vestigiis adhaesit, ea ratione omnia Scripturae testimonia, queis Ariani abutebantur, commodissime exponi posse persuasum habens.] quod factus est! Quod autem et factum est, idem est et creatum: Dixit enim, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Dominus creavit me [Prov. VIII, 22], secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus in libro primo (Cap. 14 et seq.) de incarnatione dictum videri.
83 Ipse etiam Apostolus asserendo serviendum non esse creaturae, significavit ex Deo Filium non creatum esse, sed genitum [Rom. I, 25]. Tamen etiam alibi, ut manifestaret quomodo in Salomone sit lectum: Dominus creavit me; quid in Christo creatum esset, ostendit.
84 Itaque totius seriem capitis recenseamus; sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt carnis et sanguinis, et ipse similiter particeps factus est eorumdem; ut per mortem destrueret hunc qui mortis habebat imperium [Hebr. II, 14]. Quis ergo est qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique Dei Filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster? aut per quam, nisi per corporis mortem mortis vincula dissolvit? Mortis enim mors facta est susceptio mortis in Christo. Ergo de incarnatione proposuit.
85 Videamus sequentia: Nec enim statim Angelos, inquit, assumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari; ut misericors fieret et fidelis princeps, sacerdos ad Deum, ut expiaret peccata populi. In quo enim passus est ipse; et tentatus, potest et tentatos iuvare [Ibid., 16, 17]. Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis coelestis participes, intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Iesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo eius [Hebr. III, 1, 2]. Haec nempe verba sunt Apostoli.
86 Videtis in quo creatum dicat: in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem asserit. In quo autem, nisi in corpore expiavit populi peccata? In quo passus est, nisi in corpore; sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? In quo sacerdos, nisi in eo quod sacerdotali assumpsit ex genere?
87 Sacerdos enim aliquid debet offerre, et secundum Legem in sancta intrare per sanguinem [Hebr. IX, 25]: ergo quia sanguinem taurorum, hircorumque repudiaverat Deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum coeli summa penetrantem oportebat intrare [Ibid. 12]; ut aeterna nostrorum esset [Omnes edit. ac mss. aliquot, ablutio peccatorum; caeteri mss., oblatio peccatorum. Magis apposite, idem enim est atque oblatio pro peccatis, de qua hic agitur.] oblatio peccatorum. Idem ergo sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen, et sacrificium humanae conditionis officium est; nam et agnus ad immolandum ductus est, et sacerdos est secundum ordinem Melchisedech.
88 Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi ius [Edit., divinitatis ascribit.] divinitatis asserat. Nam et illum Melchisedech per quem Abraham hostias suas obtulit [Gen. XIV, 18], [Hieronymus epist. 25, ad Evagr., hanc opinionem non Iudaeis, sed Origeni ac Didymo ascribit.] non angelum utique secundum Iudaica ludibria intelligit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, qui typum gerens Domini, et sine Patre, et sine matre, et sine generationis enarratione, et sine initio, et sine fine describitur; ut ostenderet sempiternum Filium Dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine Patre secundum incarnationem natus est, et sine matre secundum divinam generationem, et sine enarratione generationis; quia scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit [Esa. LIII, 8]?
89 Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem Dei accepimus: sed illum in typo, hunc in veritate: typus autem umbra est veritatis: illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi; quia scriptum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]; hoc est, sempiterna divinitas; aut, si Pater in Filio, sicut Filius in Patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur.
90 Quomodo autem negare merito possunt, etiam si velint, cum scriptum sit: Pater autem qui in me manet, ipse facit opera; et: Opera quae ego facio, ipse facit [Ioan. XIV, 10]? Non dixit: Et ipse facit; ne similitudinem magis, quam unitatem operis aestimares: sed dicendo: Quae ego facio, ipse facit, manifestum reliquit quod unum opus Patris et Filii credere debeamus.
91 Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intelligi: Qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet [Ibid., 12]. Bene hic et interponendo, similitudinem nobis donavit; et tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus Patris et Filii, etiamsi non placeat Arianis.
Ambrosius HOME

csg95.179

Ambrosius, De Fide, 3, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik