Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT X.
63 | [Alias. cap. V.] Sed scriptum est: Post me venit vir, qui ante me factus est; quia prior me erat. Unde dicunt: Ecce qui erat, factus est. Ipsa verba perpendamus. Post me, inquit, venit vir [Ioan. I, 30]. Vir ergo est qui venit, ipse qui factus est. Vir autem nomen est sexus: sexus autem non utique divinitati, sed naturae deputatur humanae. |
64 | Possem ergo dicere: Erat in praecognitione quidem corporis, sed aeternitate virtutis; nam et Ecclesia erat, et sancti erant praedestinati ante saecula: sed non id hoc loco dico, at illud assero, factum esse non ad divinitatem, sed ad incarnationis pertinere naturam, sicut ipse Ioannes dixit: Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est. |
65 | Itaque cum geminam, sicut supra dixi, in Christo substantiam proposuisset, ut utramque intelligas et divinitatis et carnis, hoc loco coepit a carne. Est enim Scripturis promiscua consuetudo divinis, ut interdum a divinitate Christi incipiant, et ad incarnationis sacramenta descendant; interdum ab humilitate incarnationis exordium sumant, et ad gloriam divinitatis assurgant, ut in prophetis, et in evangelistis frequenter, et in Paulo. Ergo et hic iuxta memoratam consuetudinem ab incarnatione Domini coepit de eius divinitate dicturus; non ut confunderet humana atque divina, sed ut distingueret. Verum Ariani, velut Iudaici caupones, miscent aquam cum vino; quia divinam generationem humanamque confundunt, ad deitatem referentes, quod de carne sit dictum. |
66 | Nec metuo quod obiecturi videntur quia in superioribus non habet, Virum; sic enim habet: Qui post me venit. Sed videant et ibi quid praemiserit: Verbum, inquit, caro factum est [Ioan. I, 14]. Et ideo non addidit, Virum; quia carnem dixerat: per carnem autem istic virum intelligimus, et per virum carnem. Ergo quia dixerat: Verbum caro factum est, virum hoc loco nominare superfluum fuit, quem iam carnis expressione signaverat. |
67 | Quo exemplo in posterioribus quoque et agnum praemisit, qui tolleret peccata mundi; et ut incarnatum intelligeres, quem ante memoraverat, ait: Hic est de quo ante dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est [Ibid., 29], hoc est, virum dixi, non Deum factum. Sed ut ipsum incarnatum declararet esse, quia ante saecula erat; ne duos filios crederemus, ait: Quia prior me erat. Nam si, Factus est, ad divinam generationem retulisset, quid opus erat ut adhuc adderet tertium, atque iteraret quod supra dixerat? Sed quia ante de incarnatione tantum dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est; ideo addidit: Quia prior me erat, quoniam divinitatis aeternitas fuerat exprimenda. Et haec est causa praelationis, ut merito antelatus videatur, qui proprii Patris sempiterna virtus est. |
68 | Dat tamen intellectus spiritalis ubertas, ut excurrere et evagari ad concludendos libeat Arianos, qui volunt factum hoc loco non ad virum, sed ad divinitatem referre. Quid est enim tenere quod possint; cum dixerit Baptista: Post me venit, qui ante me factus est; hoc est, supra meritum meum factus, supra meam gratiam, tempore carnis posterior, divinitatis honore venerabilis? Post me enim venit, temporis est: prior me erat, aeternitatis: ante me factus est, honoris; quia etiam Incarnationis mysterium supra humanam est gratiam. |
69 | Denique in inferioribus quid supra contexuisset expressit dicens: Post me venit vir, cuius non sum dignus calciamenta portare [Ioan. I, 27]; praestantiam utique dignitatis, non aeternitatem divinae generationis exponens. Quod eousque ad incarnationem pertinet, ut typum in hominibus mystici calciamenti ante praemiserit. Lege enim proximo defuncti vel fratri copula deferebatur eius uxoris; ut semen fratris vel proximi resuscitaret [Num. XXXVI, 6]. Unde quod Ruth, licet ipsa alienigena; tamen quia maritum habuerat ex Iudaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eamque colligentem manipulos suae messis, quibus alebat et se et socrum, Booz vidit et amavit: non aliter eam accipit uxorem, nisi calciamentum eius ante solvisset, cui uxor debebatur ex Lege [Ruth. IV, 5-7]. |
70 | Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Nam si secundum litteram sensum torqueamus, prope quidam pudor et horror in verbo est, si ad commixtionis corporeae consuetudinem sententiam intellectumque referamus. Designabatur autem futurus ex Iudaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est, populi mortui semen doctrinae coelestis semine suscitaret, cui calciamentum nuptiale Ecclesiae copulandae praescripta Legis spiritalia deferebant. |
71 | Non Moyses sponsus; illi enim dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum [Exod. III, 5]; ut Domino suo cedat. Non Iesus Nave filius sponsus; nam et ipsi dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum [Iosue V, 16]; ne ex similitudine nominis sponsus Ecclesiae crederetur. Non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Ioannes: Qui habet sponsam sponsus est [Ioan. III, 29]. Illis igitur calciamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Ioannes: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius [Ioan. I, 27]. |
72 | Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque ieiuna, sed iam Christi messe dives, innubat: quae manipulos fecundae segetis, Verbique reliquias gremio legat mentis interno; ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens. |
73 | Solus ergo Christus est sponsus, qui nec Synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet! Habuit quos per se colligeret: sed quia populus eius est mortuus, quasi filio egena defuncto, per Ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat; quos venientes in exsultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos [Psal. CXXV, 6]. |
74 | Quis enim sibi alius sponsam audeat Ecclesiam vindicare, quam a Libano unus et solus vocavit dicens: Ades huc a Libano, sponsa; ades huc a Libano [Cant. IV, 8]. Aut de quo alio potuit Ecclesia dicere: Fauces eius dulcedines, et totus desiderium [Cant. V, 16]? Et quia de calciamento pedum tractatum sumpsimus, cui alii nisi Verbo Dei incarnato convenit dictum: Crura eius columnae marmoreae, fundatae super bases aureas [Ibid., 13]? Solus enim Christus inambulat animis, et graditur in mente sanctorum, in quibus velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis solidata vestigia Verbi coelestis haeserunt. |
75 | Claret igitur et virum et typum ad incarnationis spectare mysterium. |