monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Fide, 3, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT IX.

59 Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim: Dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi? Sed considera quia moris est Scripturis divinis, et futura pro praeteritis dicere, et geminam in Christo significare substantiam divinitatis, et carnis; ne quis aut divinitatem neget eius, aut carnem.
60 Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis [Esai. IX, 6]; ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem divinitatis; ut scires non duos Christos, sed unum esse: qui et ante saecula generatus sit ex Patre, et ultimis temporibus creatus ex Virgine, hoc est: Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula.
61 Denique dicturus: Dominus creavit me, praemisit: Commemorabo quae a saeculo sunt. Dicturus: Genuit, praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante, cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur. Denique, ante Abraham, inquit, ego sum [Ioan. VIII, 58], non utique post Adam: et ante Luciferum [Psal. CIX, 3], non utique post angelos. Sed ante, cum dixit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit; sic enim moris est aeternitatem Dei Scripturis significare divinis. Denique alibi habes: Priusquam montes fierent, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es [Psal. LXXXIX, 2].
62 Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura. Natus ex Patre supra Legem, factus ex Maria sub Lege.
Ambrosius HOME

csg95.169

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik