monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Fide, 3, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT VIII.

54 Vidit hoc principium Esaias, et ideo ait: [Edit. omnes ac pauci mss. hic et infra, Puer natus est nobis; plures mss. omittunt nobis, melius, ut patet e contextu] Puer natus est, Filius datus est nobis. Viderunt et Magi, et ideo cum parvalum in praesepi cernerent, adoraverunt dicentes: Puer natus est; cum stellam conspicerent, praedicantes: Filius datus est nobis [Matth. II, 11]. Aliud munus e terris, aliud munus e coelo, et utrumque unus in utroque perfectus, et sine mutabilitate divinitatis, et sine humanae imminutione naturae. Unum adoraverunt, eidemque munera obtulerunt; ut ostenderent ipsum esse coeli Dominum, qui in praesepibus videretur.
55 Distingue singulorum momenta verborum: Puer natus est, Filius datus est nobis. Etsi ex Patre natus, non tamen nobis natus, sed datus est; quia non Filius propter nos, sed nos propter Filium. Neque enim nobis natus est, qui et ante nos natus est, et totius est conditor creaturae: neque nunc primum nascitur, qui erat semper, [Mss. aliquot, ut erat in principio.] et erat in principio: sed illud quod non erat, nobis nascitur. Quod etiam angelus pastoribus cum loqueretur, dixit esse generatum, sicut habes scriptum: Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David [Luc. II, 11]. Nobis ergo quod non erat, natum est: hoc est, puer ex Virgine, corpus ex Maria; hoc enim post nos, illud ante nos.
56 Alii codices sic habent: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; hoc est, qui erat Filius Dei, [Non pauci mss., hic Mariae, Puer natus est, etc.] hic ex Maria puer natus est nobis, et datus est nobis. Quia datus sit, audi Prophetam dicentem: Et salutare tuum da nobis [Psal. LXXXIV, 8]. Quod enim supra nos est, datur: quod de coelo est, datur; sicut etiam de Spiritu legimus quod, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5].
57 Sed videte quemadmodum hic locus multas haereses exstinguat. Puer natus est nobis, non Iudaeis: nobis, non Manichaeis: nobis, non Marcionitis. Propheta dicit: Nobis, hoc est credentibus, non incredulis. Et ille quidem misericordia sua omnibus natus est, sed perfidia haereticorum fecit, ut non omnibus nasceretur, qui omnibus natus est. Nam et lumen diei oriri iubetur super bonos et malos: sed oriri non videntibus non videtur [Matth. V, 15].
58 Sicut ergo puer non omnibus natus est, sed fidelibus: sic Filius non infidelibus datus est, sed fidelibus. Nobis datus est, non Photinianis; illi enim non datum nobis Dei Filium dicunt esse, sed ab initio inter nos natum: nobis datus est, non Sabellianis; illi enim nolunt Filium datum, eumdem asserentes Patrem esse quem Filium: nobis, non Arianis; et ipsi enim non habent Filium pro salute datum, sed pro infirmitate transmissum: non habent consiliarium, quem putant futura nescisse: non habent Filium, quem sempiternum non putant; cum scriptum sit de Verbo Dei, quod erat in principio; et alibi: In principio, erat Verbum [Ioan. I, 2]. Denique ut ad propositum revertamur exemplum: In principio, inquit, antequam terram faceret, [Antequam abyssos faceret, desiderabatur in edit. quod nos ex mss. restituimus.] antequam abyssos faceret, et antequam produceret fontes aquarum, ante omnes colles genuit me [Prov. VIII, 23 et seq.].
Ambrosius HOME

csg95.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik