monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Fide, 3, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT VII.

46 [Alias cap. IV.] Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua [Prov. VIII, 22], id significare quod ad redimenda opera Patris Dominus Iesus ex Virgine sit creatus. Neque enim dubitari potest de incarnationis dictum esse mysterio, cum propter opera sua a corruptelae servitio liberanda Dominus susceperit carnem; ut illum qui imperium habebat mortis, per sui corporis destrueret passionem. Caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera; quia ipse ante omnia, sed et omnia in ipso constant.
47 Non ergo divinitas propter opera, sed propter divinitatem opera; sicut Apostolus declaravit, dicens quod propter Filium Dei omnia. Sic enim habes: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari [Hebr. II, 10]. Nonne evidenter exposuit quia Dei Filius qui propter divinitatem suam omnia creavit, is postea propter populi salutem et carnis suceptionem, et mortis assumpserit passionem?
48 Propter quae autem opera sit creatus ex Virgine, ipse Dominus cum illum caecum curaret, ostendit dicens: In illo me oportet operari opera eius, qui misit me [Ioan. IX, 4]. Et addidit, ut de incarnatione eius dictum crederemus: Cum in hoc mundo sum, lux sum huius mundi [Ibid., 5]. Etenim quasi homo in hoc mundo pro tempore est; nam quasi Deus semper est. Denique et alibi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi [Matth. XXVIII, 20].
49 Nec de principio residet aliquid quaestionis, cum interrogatus in carne: Tu qui es? responderit: Principium quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Quod non solum [Vet. edit. cum mss. aliquot. ad divinitatis aeternitatem.] ad substantiam divinitatis aeternae refertur, sed etiam ad documenta virtutum. Ex hoc enim et Deum se probavit aeternum; quia omnium ipse principium est, et uniuscuiusque virtutis auctor, quia Ecclesiae caput est, sicut scriptum est: Quia ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis [Coloss. I, 18].
50 Liquet igitur et de incarnatione dictum esse principium viarum suarum, quod ad sacramentum suscepti corporis videtur esse referendum. Ideo enim carnem suscepit, ut ad coelum nobis sterneret iter. Denique ait: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum [Ioan. XX, 17]. Denique ut scias quod vias suas omnipotens Pater secundum incarnationem praescripserit Filio, habes in Zacharia ad Iesum indutum vestimenta sordida ab Angelo dictum: Haec dicit Dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea custodieris [Zach. III, 7]. Quod est vestimentum illud sordidum, nisi carnis assumptio?
51 Viae igitur Domini velut quidam tramites bonae vitae sunt, quae diriguntur a Christo, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Via ergo superna est Dei virtus; Christus enim nobis via est. Et bona via, quae credentibus coeli regna patefecit. Viae autem Domini viae rectae sunt, sicut scriptum est: Vias tuas, Domine, notas fac mihi [Ps. XXIV, 4]. Via castitas, via fides, via est abstinentia. Est namque via virtutis, est et via iniquitatis; scriptum est enim: Et vide si est via iniquitatis in me [Ps. CXXXVIII, 24].
52 Principium itaque nostrae virtutis est Christus. Principium integritatis, qui docuit virgines non viriles exspectare concubitus, sed integritatem mentis et corporis sancto magis dicare Spiritui, quam marito [II Cor. XI, 2]. Principium parcimoniae Christus, qui pauper factus est, cum esset dives [II Cor. VIII, 9]. Principium patientiae Christus, qui cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit [I Petr. II, 23]. Principium humilitatis Christus, qui formam servi accepit [Philip. II, 7]; cum Patrem Deum maiestate virtutis aequaret. Ex illo enim accepit virtus unaquaeque principium.
53 Et ideo ut haec virtutum genera disceremus: Filius datus est nobis, cuius principium super humeros eius [Esai. IX, 6]. Principium illud crux Domini est; principium fortitudinis, quo via sanctis est reserata martyribus ad sacri certaminis passionem.
Ambrosius HOME

csg95.162

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik