Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT VI.
41 | Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est [Ioan. I, 4]. |
42 | Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari. Obiiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia. |
43 | Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subiungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso. Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur [Act. XVII, 28]. |
44 | Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo Verbo, si ad substantiam eius velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta [Ioan. III, 21]. Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant [Coloss. I, 16]: aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia huiusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt. |
45 | Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis [Ephes. II, 10]; et in psalmo: Fiat pax in virtute tua [Ps. CXXI, 7]; et alibi: Omnia in sapientia fecisti [Ps. CIII, 24]. In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit [I Cor. I, 24], non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, iam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit. Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur. |