Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT V.
35 | Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis [Ps. LXXXIX, 1]; et: Factus es mihi in salutem [Ps. CXVII, 14]. Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I, 30]. Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent [I Cor. II, 7, 8]. Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur. |
36 | Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit [I Petr. I, 19]. Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit. |
37 | Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur. Sic perierunt Iudaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. |
38 | Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt. Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abiurant: isti divinitatis maiestatem usque ad carnis infirma deducunt. Detestandi Iudaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Iudaeis saepe tractabat: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita [Tit. III, 10]. |
39 | Nec tamen sine iniuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant. Nam praeter id quod Filii iniuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax [Rom. III, 4]. Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praeiudicant: Deum autem et Deum verum huius lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur. |
40 | Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam. Nam et Moyses dicit: Adiutor et protector factus est mihi in salutem [Exod.XV, 2]. Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias [Ps. XXX, 3]. Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adiutor [Esai. XXV, 4]. Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adiutor per gratiam tuam factus es nobis. |