Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT IV.
26 | [Alias, cap. III.] Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem. |
27 | In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber [Psal. LXXXVII, 4 et seq.]. Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas. Factus est in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abiurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia maiestatem adverte divinitatis in Christo. Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adiutorio. |
28 | Sed quomodo hic sine adiutorio fuisse se Filius dicit, cum supra (cap. 2) dictum sit: Posui adiutorium super potentem [Psal. LXXXVIII, 20]? Ergo et hic distingue naturas. Adiutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adiutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum. Quomodo enim potuit adiutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit? |
29 | Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare. |
30 | Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit [III Reg. XVII, 21, 22]. Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret [IV Reg. XIII ] [et XIV]. |
31 | Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Iesu Nazareni surge et ambula [Act. II, 6]: non in suo ait, sed in Christi nomine. Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt? In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse. |
32 | Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius. Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos maiore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis [Luc. IV, 3]. Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra. Ille credit quod, iubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate. Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii. |
33 | Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum maiestatis legeris crucifixum [I Cor. II, 2]. Quae autem maior potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum [Ephes. I, 21]? Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est [Marc. I, 13], tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis. Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. |
34 | Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David [Rom. I, 3], secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est. |