monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Fide, 3, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT III.

15 Ergo cum legis Deum, non separes Patrem, non separes Filium; quia deitas et Patris et Filii una eademque est. Et ideo nec ibi separes, ubi legis quia beatus et solus potens; [Edit., de eo enim; mss., de Deo enim, etc.] de Deo enim dictum est, sicut habes: Praecipio coram Deo, qui vivificat omnia [I Tim. VI, 13]; sed etiam Christus vivificat: convenit ergo et Patri et Filio Dei nomen; quando convenit et operationis effectus. Persequamur et caetera. Praecipio, inquit, coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Iesu.
16 In Deo est etiam Verbum, sicut scriptum est: In Deo laudabo Verbum [Psal. LV, 11]. In Deo sempiterna sua [Virtus est Iesus, vox ultima in mss. plerisque omissa est.] virtus est Iesus: in Deo igitur unitatem divinitatis, in Christi autem nomine incarnationis testificatus est sacramentum.
17 Denique ut de incarnatione Christi se dixisse ostenderet, subdidit: Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; ut serves mandatum sine macula usque in adventum Domini nostri Iesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest [I Tim. VI, 13 et seq.]. Ergo de Deo haec scripta sunt, cuius nominis et dignitas et veritas communis est Filio.
18 Cur igitur hoc loco Filius separatur, cum etiam Filio haec cuncta conveniant? Aut si non conveniant, nega Deum; [Non pauci mss., sicut negas quae Deo sunt consequentia.] ut neges quae Deo sunt convenientia. Beatus negari non potest, qui beatitudines donat: Beati enim quibus remissae sunt iniquitates [Psal. XXXI, 1]. Beatus negari non potest, qui sanam doctrinam tribuit, sicut scriptum est: quae est secundum Evangelium claritatis beati Dei [I Tim. I, 11]. Potens abnui non potest, de quo Pater dicit: Posui adiutorium super potentem [Psal. LXXXVIII, 20]. Immortalitatem autem eius quis audeat diffiteri, cum etiam aliis immortalitatem ipse largitus sit, sicut scriptum est de sapientia Dei: Per hanc habebo immortalitatem [Sap. VIII, 13].
19 Sed alia immortalitas suae naturae, alia nostrae. Non sunt fragilia comparanda divinis: una sola substantia divinitatis est, quae mori nescit. Unde et Apostolus, cum sciret et animam et angelos immortales, quod solus Deus immortalitatem habeat praedicavit. Nam et anima moritur: Anima enim quae peccat, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]; nec Angelus immortalis est naturaliter, cuius immortalitas in voluntate est Creatoris.
20 Neque ad praeiudicium trahas, quod non moritur Gabriel, non moritur Raphael, [Non moritur Uriel, abest a mss. non paucis; cum autem in aliis quibusdam et cunctis edit. inveniatur, nihil prohibet quin Ambrosii esse arbitremur. Etenim quamvis cl. vir I. B. Thiersius in epist. ad Lucam Acherium τὸν μακαρίτην argumentis pluribus, maxime vero testimoniis Caroli Magni, Haitonis Basileensis, concilii Aurelian. et conc. Rom. II, sub Zacharia pontifice, ex angelorum albo expungendum esse hunc Urielem demonstraverit; tamen cum lib. IV Esdrae, ubi nomen illud saepius occurrere agnoscit Thiersius, pro canonico saepius Ambrosius laudaverit, non est dubium quin eiusdem auctoritatem hic etiam sequi potuerit. Nam quod ibidem addit vir eruditus Urielem forte a doctore reprobis angelis annumerari, hoc ab eius mente prorsus alienum est. Caeterum pulchre ac sapienter hoc loco immortalitatem naturalem a participata, distinguit sanctus Praesul, et priore Deo soli concessa et reservata, alteram tantummodo angelis attribuit: in quo eum Augustinus quoque postea secutus.] non moritur Uriel; et in ipsis enim naturae capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia disciplinae. Omnis enim rationabilis creatura accidentia recipit, et subiecta iudicio est. In accidentibus autem et poena iudicii, et corruptela est, et profectus. Unde et Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in iudicium [Eccl. XII, 14]. Ergo corruptelae et mortis, etiamsi non moriatur aut peccel, capax tamen omnis est creatura: nec ex immortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacitate mutabilitatis est semper.
21 An negatur immortalis divinitas Christi, quia in carne pro omnibus mortem gustavit? Iam ergo melior Gabriel quam Christus; quia ille non est defunctus, hic mortuus est. Sed non est servus supra dominum [Matth. X, 24]; alia enim carnis infirmitas, alia divinitatis aeternitas: mors carnis est, immortalitas potestatis. Quod si divinitas fecit ne caro videret corruptionem, quae utique corruptelae erat obnoxia per naturam; quomodo mori posset ipsa divinitas?
22 Quomodo autem lucem inaccessibilem non habitat Filius, cum in sinu Patris Filius sit: lux autem Pater, lux etiam ipse sit Filius; quia Deus lux est [Ioan. I, 9]? Aut si aliam lucem inaccessibilem nisi deitatis putamus, numquid melior Patre lux est; ut non sit in luce, qui sicut scriptum est, et apud Patrem est, et in Patre [Ibid., 2]? Non ergo separent Filium, cum legunt solum Deum: nec Patrem separent, cum legunt Filium solum.
23 In terris Filius sine Patre non est, et putas quia Pater sine Filio sit in coelo? In carne est Filius, cum dico in carne est, vel in terris, secundum Evangelii tempora loquor; nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum [II Cor. V, 16]: ergo in carne est Filius, et solus non est, secundum quod scriptum est: Et non sum solus, quia Pater mecum est [Ioan. VIII, 16]; et putas quod sit Pater solus in luce?
24 At ne hoc [Eras. ac Gill. in marg. et edit. Rom. in corp., argutum putes: iidem Eras. et Gill. in corp. nec non Amerb. cum mss. omnibus, argumentum putes. Optime, siquidem non semel advertere licuit Ambrosio argumentum esse probationem humano ingenio et solertia excogitatum, cui opponere solet Scripturae testimonium, ut hoc in loco.] argumentum putes, accipe etiam testimonium: Deum, inquit, nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit [Ioan. I, 18]. Quomodo solus Pater, si in sinu Patris Filius est? quomodo enarrat, quem non videt? Non ergo solus Pater.
25 Accipe nunc et solum Patrem, et solum Filium. Solus Pater, quia alius Pater non est: solus Filius, quia alius Filius non est: solus Deus, quia una divinitas Trinitatis est.
Ambrosius HOME

csg95.148

Ambrosius, De Fide, 3, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik