monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Fide, 3, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 3, CAPUT II.

7 Corporis est igitur, hoc est, nostrum est, quod esurivit: nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem quae sunt nostra referuntur? Corporis est, quod etiam factus asseritur. Denique sic habes: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 5]. Homo, inquit, factus est, non Deus factus est.
8 Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi Mediator Dei, et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis [I Tim. II, 5, 6]? Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est. Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; decuit enim ut ille nos redimeret, qui creavit.
9 Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, Deo Patri sacramentum incarnationis ascribit. Sed hinc dubitari non potest quod altissimus Christus sit; cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra [Psal. XVII, 14]. Et in Evangelio habes: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius [Luc. I, 76]. Qui altissimus? Dei Filius. Ergo qui altissimus Deus, Christus est.
10 Et solus utique cum dicitur Deus, non separatur etiam Dei Filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus, tu solus altissimus super omnem terram [Psal. LXXXII, 19].
11 Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem [I Tim. VI, 16]; de Deo enim scriptum est, quod est commune nomen Patri et Filio.
12 Nam si ubicumque Deum legunt, negant etiam Filium designari; et impii sunt, divinitatis potentiam Filio denegando, et incarnatum Patrem Sabelliana impietate astruere videbuntur. Dicant enim quomodo illud non impie de Patre intelligere possint, quod Apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis [Coloss. II, 12]; et advertant de sequentibus quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne [Ibid., 13, 14].
13 [Mss. complures, Ergo si Deus. Male, nisi per interrogationem aut admirationem dictum accipias, ubi particula et esset expungenda.] Ergo non Deus Pater solus intelligendus est, qui suscitavit carnem: et non etiam Filius, cuius templum resuscitatum est. Qui suscitavit, utique et vivificavit: qui vivificavit, et delicta donavit: qui delicta donavit, et chirographum tulit: qui chirographum tulit, affixit illud cruci: qui affixit illud cruci, carnem se exuit. Sed Pater non se exuit carnem; non enim Pater caro factus est, sed Verbum, sicut legimus, caro factum est [Ioan. I, 14]. Videtis ergo quod Ariani dum separant a Patre Filium, in id periculum incidant, ut Patrem passum esse commemorent.
14 Nos autem facile docemus de Filii dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud [Ioan. II, 19]. Et ipse vivificat nos cum suo corpore: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat [Ioan. V, 21]. Et ipse delicta donavit dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua [Luc. V, 20]. Et ipse chirographum affixit cruci, qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius se carnem exuit, nisi Dei Filius, qui carnem se induit. Ipse ergo significatur Deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.
Ambrosius HOME

csg95.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik